Borcsiczky féle ügyben Nemes Nyitra Vármegye részéről jelen országgyülésére felterjesztett sérelem tárgyában alázatos felvilágosítás: / [s.l.] / [s.n.] / [1843]
15 rari, proque exequendorum executione , et aestimandorum aestimatione, etiam respectu evictorum necessitate ita ferente praedictae Clarae Hubay coassidentem, aut eodem quoquo modo impedito alterum hujus J. comitatus Dnum Judlium praesentibus requirendum, una cum adjungendo Jurassore exmitti. Pro Domina A. Illa quae per agentem pro communi divisione substernendis in superioribus generice inducta sunt, et pro talibus Pars quoque primi ordinis I. recognosceret, nunc in specie, — quantum ad Bonum Párúezense recensent, venit igitur primo in divisionem fundus a Dyvékyana. Secundo a Huszáriana. 3io a llalászianis. 4to a Zsigerianis. 5to Educillum cum Fabrina a Mattyasovszkyanis. fito a Beznakyanis per Dominam A. cum suis aedificiis, Terris, Pratis, et aliis appertinentibus, ita et Terrae a Köröskényio redemtae , et reluti, actualiterque per Dominam A. possessi non absimiliter Fundus per Birovszkyanos possessus , et alii fundi, in quorum actuali Possessorio Dominus Joannes Babóthy existeret, ac ex impignoratione ejusdem per Süllyeianam , Szőrényianam , Ladislaum Tarnóczy, Praznovszkyanos , Ürményium, et V. Capitulum ad usque investitionum suarum depurationem tenti, atque possessi, aeque cum universis appertinentiis, quocunque nominis vocabulo recensendis, Executionisque occasione suo modo connotandis et conscribendis, Prata denique a Domino Tarnóczy acquisita, nondum tamen apprehensa, et haec quidem in ordine ad bonum, ut praemissum est Paruczense, quod porro inallegatam a parte sepius dicti Domini Joannis Babóthy Conthoralis praetensionem attinet, posteaquam eadem legitime liquidata fuerit, Domina A. in quantum Ratam ne fors suam tangere comperta fuerit, bonae amicae Partes est obitura: in quantum autem Dominus Joannes Babóthy illas duntaxat Terras et Prata > quae directe ad Curiam suam pertinerent, communi Divisioni substernere velle praeviis suis indictasset, si distincto quopiam, et non Babothyano Jure aliqua semet tenere remonstraverit, illa quidem pro se , et Successoribus suis reservet, si quae vero Juris sunt Babothyani, quemadmodum recognita semel in omnibus praemissis Bonis communione jam admisisset, et via etiam Juris Jurandi pandere obligaretur, ut communi divisioni, ea quoque omnia tamper ipsum, quam Hypothecarios suos tenta submittantur, praeinsinuata Communionis recognitae ratio necessitatem ponit. Caeterum cum in superioribus suis iteratis etiam vicibus insinuasset, cum Domina A. amice agere, revellandaque sincere revellare velle, ut taliter agat, arctissimus sanquinis nexus, bonaeque fidei tractatus exigunt , alias nisi in effectum pollicitum affectum testatus fuerit, Dna A. illa, quae strictissimi Juris sunt, aget, taliterque suam praetensionem vindicabit, quibus praemissis ad omnem casum et eventum reservat. Deliberatum est: Quantumvis Pars A. fundos Páruczenses specifice, alia vero bona sub generico ad massam communionem actionali divisioni substratam denominando Judiciariae Sententiae ultimo loco pronunciatae minus satisfecisse videretur, quia tamen ex ejusdem, et primi ordinis I. Domini videlicet Joannis Babóthy (qni alias ex linea quondam Thomae Babóthy frater natu major, et reliquorum Jura sustentans esset) in allegatis erueretur, quod iidem Divisionem innactionatam ad occasionem Executionis Judiciariae, si necessitas ejusdem fuerit decidendae dilatam habere vellent, hac igitur in parte, voluntati eorum deferri. Intuitu tamen fundi curialis Páruczensis per Successores Birovszkyanos posssessi , respectu cujus adhuc sub termino 6tae Junii, anni proximae praeteriti; fassione authentica Successorum quondam Thomae Babóthy de anno 1730 emanata, ac per Dominum olim Nicolaum Birovszky sub Era C Juri exhibita mediante ad evictionem Partis Imi ordinis Q. tam quad obligatam aequivalentiam Fundi, quam vero ibidem expressas conditiones, ac refusionem Expensarum per prius in florenis 15 factarum, et sub hujus causae decursu causatarum, provocatum fuerit, ut tandem huic Processui finis imponatur adinveniri eundem fundum per transversum in duas rectas, et coaequales Partes dividendum, ita etiam appertinentias ejusdem, si quae essent, et sequestrandas , Partemque fundi illius vallo civitatis adjacentem, cum rata medietate appertinentiarum antelatae Parti A. ex summa videlicet pro eodem lata , nil participianti pecuniaria solutione absque omni quoad ipsum fundum; quoad vero aedificia Braxatorii cum ejusdem accessoriis, ac alia a parte Birovszkyana ibidem constructa , erga refusionem pretii eorundem , et condigna aestimandorum aestimatione eruendi adjudicari; aliam vero ejusdem fundi partem versus plateam protensam aeque cum rata medietate appertinentiarum, utpote ad portionem Successorum Thomae quondam Babóthy cedere debentem , pro Successoribus Birovszkyanis per eosdem virtute fossionis praeattactae sub E. ulterius quoque possidendam deputari. Et quia hoc pacto iidem Birovszkyani Successores, fundi illius curialis ratam mediantem amisissent proquo casu, in sua fassione aequivalentiam fundi obligatam haberent, prout eatenus, ut praeferetur, ad suos evictores, utpote: ad Imi ordinis I. etiam provocassent, quam aequivalentiam fundi, Dnus quoque Joannes Babóthy alioquin lineae ejusdem frater natu major, et Jura sustentans allegative obtulisset. Hanc igitur obligationem Judicialiter quoque ratificari, adeoque partem primi ordinis I. fundamento obligationis suae in toties dicta fassione sub Littera N. uberius expressatae, in ejusmodi aequivalentia , tam per prius, quam sub decursu causae praesentis a Parte Birovszkyana erogatarum, ac insimul ad flnos 30 Judicialiter restrictarum (quae Summae fassionali adjiciuntur, et super inscribuntur (convinci ac pro Convicta declarari. Anno 1758-0 die 16a Mensis Decembris, occasione Sedis Judiciariae Inch Cottns Nitriensis in superiori civitate Aitria continuative celebratae, Processu praesenti via apellationis in praesentiam nostri maturioris revisionis , et discussionis gratia deducto visum est Judicio Sedriali sequentem in eo ferre deliberationem. 4*