Borcsiczky féle ügyben Nemes Nyitra Vármegye részéről jelen országgyülésére felterjesztett sérelem tárgyában alázatos felvilágosítás: / [s.l.] / [s.n.] / [1843]

5 Deliberatum est. In hocce ad renovationem sententiarum praeerecto Processu Partibus AA. latas in advoluto Causae praesentis Processu sub Nro. 3. sententias renovari expetentibus, Parte vero principali J. fratres suos Fran­­eiscum, Joseph um et Ladislaum ideo: quod iidem in Processu, in quo latae Judiciariae deliberationes reno­vari expetuntur steterint, in consortium praesentis litis vocari, Parte vero 2—di ord. J. provocatione ad Evictorem suum Partem quippe 1—mi ord. J. facta hunc in qualitate Evictoris lite conveniri contendente, quandoquidem de natura et indole Instituti hujus Renovatorii Actio Parti praetendenti contra neminem alium quam actuales convictos possessores competat, quales teste notorietate publica sunt Pars 1-mi ord. J. et Jure solum hujus Pars 2—di ord. J. in superaedificato, Franciscus, porro Josephus et Ladislaus Bor­csiczky teste advoluto sub Nro. 3, Processu in contumacia convicti existerent, contra taliter vero convictos omnia Jura clamarent, sed et secus eorundem existentia decursu Processus praesentis minus comprobare­tur, Condominium vero eorundem in actionali substrato plane non constaret, Praetensione non secus Partis 2—di ord. J. Jure Partis 1-mi ord. 1. in parte actionalis substrati Possessoris adversus Partem 1-mi ord. J- formata ad privatam, ductu provocati eiusdem partis 2—di ord. J. sub NB. et a praesenti lite longe distin­ctam viam Juris spectante —fundamento quoque eo: quod stante lite ex praescripto tituli 76 partis 2-ae nullae innovationes admittatur, translationem vero Partis substrati actionalis post definitivam jam in Pro­cessu sud Nr. 3. latam Sententiam teste eodem sub NB. Documento intercessisse eveniat. — Parte hac 2-di ord. J. ad distinctam ab hac, ac privatam viam Juris contra Partem 1-mi ord. J. suscitandam inviata — latas in Processu sub Nro. 3. inactato Sententias Judicialiter renovari, eatenusqne legalem executionem cum ex­­missione decerni, ab expetitis nihilominus per Partem A expensis, siquidem Institutum praesens Pignoris fo­ret consectarium de dictamine Legum Patriarum praescindi. Anno 1816. die 6. Maii in superiori civitate Nittria incl. cottus nominis ejusdem adjacente sub decursu Sedis Judiciariae incl. cottus Nittriensis. Deliberatum est. Sententiam procedentis Judicis approbari. Praesentem extractum ex originali Processu in gremiali incl. cottus Nittriensis Archyvo praeexistente desumptum eidem in omnibus cohaerere, ac per me Infrascriptum extradatum esse testor. Nittriae, 11. Au­gusti 1840. Ignatius Beznák, incl. cottus Nittriensis Archyvarius mp. (LS). 6-dik */• alatt. Nos Franciscus primus, Divina favente clementia Austriae Imperator, llyerosoliinae, Hungáriáé , Bo­­liemiae, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae, Galliciae, et Lodomeriae Rex Apostolicus, Archi-dux Austriae, Dux Lotharingae, Salisburgi, Virceburgi, et in Franconia, Magnus Dux Cracoviae, Magnus Princeps Transilvaniae , Dux Styriae , Carinthiae , superioris et inferioris Silesiae, Princeps Berchtoldsgadenae , et Mergenthemii, Comes Habsburgi etc. etc. Damus pro memoria, quod Tabula nostra Regia Judiciaria Anno Millesimo Octingentesimo Trigesimo, die Decima Martii, in Libera Regiaque Civitate Nostra Pestiensi, Comitatui nostro ejusdem Nominis adjacente, Loco videlicet, et Termino celebrandorum Generalium Regni nostri Hungáriáé Judiciorum ad discutiendas, et recto Juris, Justitiaeque aequilibrio ponderandas litigantium Causas pro Tribunali considente; Eotum exhibitus, ac praesentatus exstiterit. Eidem certus Processus apellatus sub Actoratu fidelis Nostri Egregii condam Stephani Chrenóczy , et Nobilis Petronelláé Bangya, Stephani Gáal Conthoralis contra fidelem aeque nostrum Egregium condam Ignatium Borcsiczky velut J. ad reluitionem duorum sibi invicem contiguorum desertorum Fundorum, eorundemque appertinentiarum in Nobi­litari Possessione Pár-Utza, Comitatui nostro Nitriensi ingreiniata sitorum, per antenatos Partium AA. Fran­cisco olim Mattyasovszky inhypotecatorum, ex post vero in Partem J. devolutorum coram Judice Nobilium, eidemque adjuncto Jurassore praelibati Comitatus nostri, Anno Millesimo Septingentesimo Nonagesimo pri­mo , die vigesima sexta Augusti incaminatus, — subin vero tam inter ipsas praerecensitas Partes collitigan­­tes, quam et Eorum Successores, et respective Evictores ventillatus, postque interventam Magdalenae Horváthy nuptae Gusztényianae Ingessionem, Judicatu et Actoratu Partium AA, stabilitis, atque Partibus J. et EE. fundamento Productorum sub Nris. 3. et 5. concomitanter etiam ad Documenta sub Aris 4. 6. et 7. obmotis, in obversum realitatis eorumdem, cumprimis autem priorum duorum infundatis Exceptionibus rejectis, Liquidatione velut per easdem, nec post iteratas monitorias Sententias praesuscepta, ad actum Executionis relegata , in remissione Actionalium Fundorum, eorumqua sub deflua lite legitimatarum apper­tinentiarum , salvo Partibus JJ. ad Evictores suos regressu, erga deponendorum , occasione Executionis eruendorum depositionem, non secus et expensarum Litis ad florenos 120 judicialiter limitatarum refusio­ne convictis, decisus — per sedem Judiciariam vero antelati Comitatus, quorsum Partibus J. et EE. appel­lantibus intra Dominium traductus exstiterit. — Ex incidenti intercedentis praememoratam Ingerentem inter­et procedentem Judicem, arctioris sanguinis nexus, cum condescensione Judicatus rursus, ac ideo per praenuncupatas Partes AA. contra JSobilem Caeciliam Lozsek, supranominati Ignatii Borcsiczky 2

Next

/
Thumbnails
Contents