Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
10 calcs imisuabilem redditam, vel ob saevitiem Domini desertam fuisse; in casu namque priore, talem e numero Sessionum Urbarlalium expungere, in posteriore vero, Dominum Terrestrem ad iinpopulandam Sessionem, Actione quoque Fiscali, obligare oportebit. — In qnantum vero Impopnlatio in gremio Comitatus procurari nequiret, insinuatio Consilio Locumtenentiali Regio praestanda erit. §. 15. Proles Colonorum libera migrandi facultate, si Parentum consensus accesserit, nullatenus privari, consequenter nec ab opificiis condiscendis, aut quocunque honesto vitae genere sequendo, ullatenus arceri possunt; neque Dimissionalibus Dominorum Terrestrium, sed unice Testimonialibus concernentis Personae Magistratualis in casu migrationis semet providere tenebuntur. Quod ipsum etiam relate ad Subinquilinos obtinebit. > V Relate admensuram subsistentiae Colonorum, gravissima in exordio Pertractationis occurrit illa Quaestio: num mensuram hanc, actualia quippe Sessionum llrbarialium Constitutiva, retinere? aut vero pro ratione subversantium adjunctorum regulare oporteat? — Innegabile namque est: quod primaevae Regulationis Lrbarialis fundamentum, Classificatio videlicet Terrenorum, ita sit comparata, ut saepius noviori Constitutivorum excisioni aegre admodum subservire possit; — quod item, mutata jam a medio — et quod excedit — seculo rerum adjuncta, — crescens Populi numerus, — latius exculta terrae superficies, — hic vicissitudine temporum intercidens merendi modus, — ibi juvenili vigore consurgentia Commercii ac Industriae domicilia, — faciem quoque Regni tantopere mutaverint, ut sensibili — non modo inter loca singularia, verum inter ipsas Jurisdictiones hoc in puncto subversanti disproportioni vix aliter, quam per novam Classificationen» succurri posse appareat; — quod denique Justitiae omnimode consonum videatur: ut in Provinciis aut Districtibus eadem Lege gubernatis, omnis quoque Correlatio Subditorum erga Terrestres Dominos eadem ubique obtineat. — Excelsa interim Deputatio Regnicolaris, quae non solum apparentem rerum situm cognoscere, sed etiam ad internas momentosi hujus objecti circumstantias, possibilitatem item exequendi, — et Consectaria reflectere muneris sui esse duxit, his debite libratis convincitur: partialia nefors — hanc disproportionem comitantia — incommoda minoris esse tamen indaginis, quam praejudicium, atque detrimentum illud foret, quod e repentina tantarum Divisionum et Regulationum — huic fundamento superstructarum — succusV sione — universali — tamdiu jam perdurantis mensurae — convulsione, ac vix non intolerabili sumptuum augmento indubie nasceretur. Et ideo, conformiter etiam opinioni, in Opere Systematico Anni 1790/t expresso, primitivam Terrenorum Classificationem, eique superstructa Scssionalia Constitutiva retinenda, — Classi vero Colonorum, cui secus etiam per modernam Regnicolarem Conscriptionem — reflexe ad onera publica — non modicum alleviamen accessurum confidit, intuitu onerum Urbarialium eo consulendum esse reputat: si pro successivis praegraviorum casibus accomoda semper, et efficax medela in promptu allata fuerit. Nec proinde illi Rostulato a parte Comitatuum inferioris SIavoniae formato; quatenus ibidem etiam Constitutiva Sessionum ad defixam pro Regno Hungáriáé normam