Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

11 exigantur, deferri posse censet Excelsa Deputatio Rognicolaris; licet enim statuatur: ex­perienda teste lenius Colonorum Slavonicorum tractamentum, eorum desidiam potius (piam Industriam excitare, — ac orituram nefors ex hac Urbariorum conformatione re­late ad Subditos Slavonicos, actualis favoris restrictionem e converso regulatione servi­tutum, quae lmcdum a libero Dominorum tfírhitrio pendebant, sat superque compensan­dam esse, hac nihilominus considerationes eo non videntur valere, ut dum intuitu Hun­gáriáé ac Croatiae, non obstante Constitutivorum Sessionalium disparitate, Regulationis Urbarialis fundamentum e superius attactis gravibus argumentis retinendum est, hac in parte relate ad Comitatus inferioris Slavoniae quaepiam innovatio suscipiatur. In nexu vero adoptati hujus Principii necessarium est: ut ipsae Tabellae, quan­titatem Constitutivi Scssionalis in Agris et Pratis, quoad omnes Jurisdictiones Regni hu­jus, et Partium adnexarum exhibentes, scopo majoris fidedignitatis Contextum Legis in­grediantur. Quoad mutuam deinde adjustationem defectuum, in fundis intra, et extraviMa­nis, Agris item et Pratis Sessionalibus occursuram, imprimis atl tollendas dubietates enunciari debet illud: quod intravillaneitas eminentiorem suam indolem non modo nun­quam amittat, verum hanc etiam fundis extravillanis, dum in compensationem intravilla­­norum assignantur, communicet; posthac tero spectata omni sub obtutu agrorum a foe­­nilibus discrepantia, Proportionem in adjustationibus ab area desumtam minus adaequa­tam esse comperit, Excelsa Regnicolaris Deputatio, illamquc potius a majore vel minore feracitate Prati, comparative ad Classem Terrae arabilis, erui debere judicat. Quemadmodum denique ipsa ratio proprietatis ab una, parte vero ab alia nexus arctior Subditelae Provisionem talem ferri deposcit: ut Domino Terrestri exigente ne­cessitate vel commoditate integrum sit, Sessionalcm quempiam fundum, aut illius apper­­tinentias, servatis de jure servandis, pro aequivalente cambiare, — ita vicissim, qua­tenus Urbarialia Constitutiva, in debita sua proportione conservata, originario fini corre­­spondeant, arbitrariis illorum subdivisionibus, et dismembrationibus — citra Consen­sum dominálom attentandis — limes poni debet; imo subdivisiones in casum etiam as­sensus dominalis tantum usque ad unam quartam Sessionis, et non infra, permittendae videntur; idque ideo, quum jam octava Sessionis pars tam exilem praebeat subsistentiae fundum, ut exinde Colonus vix semet ipsi, suisque alendis, atque oneribus supportandis unquam par sit, quin potius experientia constet: Octavalistas fere ubivis miserrimam Colonorum Classem constituere, pluresve jam occurrisse casus, ut ipsae Communitates Locorum , ad Octavas regulatorain, e statu Sessionali semet ad inquilinarem transponi petierint. Ceterum hoc quoque in Objecto Comitatuum, Teines, Torontál, et Krasso, in quibus de meliore Octavalistarum subsistentia per Urbarialem regulationem — leniore Tractamento — prospectum est, usus retinendus censetur. Quorum in conformitate sequeretur hunc in modum: aiL De Constitutivo Sessionali. Cum classificatio Locorum , et huie superstructa quantitas Constitu­tivi Scssionalis, per respectiva Urbaria, in omnibus Regni Partibus, jam a longiori tempore definita sit, atque provisioni huic, a tanto temporis intei-C *

Next

/
Thumbnails
Contents