Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

9 nes acquireret, — Domino attamen Terrestri disinembrationem hujus constitu­tivi non admittente, emersuram quoque abhinc superfluitatem libere poterit retinere. Illis ceteroquin Sessionibus Urbarialibus, quae hucusque jam compara­tae sunt, neutiquam sub ictum provisionis hujus recidentibus. §.11. Omnes praeterea emptiones et venditiones titulo Pignoris, aut Inhypo­­thecationis institutae, sub mdlitate Contractus, et amissione Summae investitae, simpliciter prohibentur. §. 12. Ut et migrandi Colonorum libertati, reciprocaDominorum, Colonos sibi et Publico graves amovendi activitas conservetur, et una sorti quoque Co­lonorum consulatur, salva ceteroquin 40. dispositione, in sequentibus casibus amotio locum habitura est: a) Si Colonus propria praesertim culpa, supportandis dominalibus, et publicis oneribus, manifeste insufficiens foret; si porro b) A gravibus, vel publico perniciosis excessibus, aut c) Iterata, reflexe ad obligationes suas subditales, cum damnifieatione Dominii manifestata, renitentia notaretur. §. 13. Amotio vero sequente modal itate ad effectum deducenda erit: Conces­sa hujusmodi Subdito trium mensium mora, durante qua mutua complanando­rum complanatio institui, idemque sibi de alio domicilio providere valeat, Do­minus Terrestris in praesentia legalis Testimonii, Fiscique Magistratualis tenea­tur amotionis causam assignare, hi vero — auditis tam Colono, quam et pro re nata loci Judicibus et Juratis, si causas reales, et suffieientes esse agnove" rint, in amotionem talis Coloni consentient, hujusmodi consensu semper in scriptum redigi, et proximae Generali Congregationi referri ordinato. Post obtentum praevium Consensum, si Colonus ope venditionis sibi se­cus haud consuluisset, in praesentia memoratorum Magistratualium propria ejus superaedificata, et meliorationes, una cum beneficio Usufructuationis con­stitutivi sessionalis Licitatione mediante venui exponetur, et ex illorum pretio — facta praevie, sicut in aliis migrationum casibus, complanandorum compla­natione — quod nefors resultaret, tali Colono admanuabitur. §. 14. Si per legalem Coloni amotionem — Licitatione §. 13. declarato effe­ctu carente — aut in casu simplicis migrationis, necessitas substituendi alterius Coloni emergeret, atque Dominus Terrestris mox alium substituere nequiret, casum desertae Sessionis concernens Judlium Comitatui detegere, hacque via publicari curare tenebitur; Comitatus vero usque procurandam suo modo Im­­populationem — praemissa ceteroquin, pro re nata, in causas desertionis In­vestigatione — respectivam Communitatem ad culturam hujusmodi Sessionis, cum concernentibus emolumentis, et oneribus assumendam, efficaciter permo­vere sataget; nisi ex Investigatione prodiret: Sessionem vel ob fatalitates lo- Urbar. _ C

Next

/
Thumbnails
Contents