Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
42 §. í). Ad praecavenda in terrenis damna, per omnis speciei feras causari solita, Coloni ultra suam Robottam — acceptis a Domino armis, quae in regula ceteroquin habere nequeunt, plumbo, et pulvere pyrio, ad triduanam venationem obligantur, ita tamen, ut hoc venationis obligamen, nec in aliam servitii speciem convertatur, neque per Subditum aere, vel naturalibus redimatur; ad labores tamen pro venatione, et respective noxiarum ferarum exstirpatione requisitos, consequenter ad pulsores quoque — in subsidium horum praestandos converti valeat., §. 10. Opifices, qui duntaxat ex opificio vivunt, et tenutis Colonicalibus dotati non sunt, prout et Quaestores, obtingendam Robottarum penso pecuniario, si eatenus cum Dominio convenire nequirent, solita urbariali via determinando possunt redimere. §. 11. Circa fundos Communitatum— reflexe ad obvenientes ab iisdem praestationes, praevigens usus manutenendus erit. §. 12. Ultra has annuas praestationes et Datias, Domini Terrestres exigere nihil poterunt, atque omni praeemtionum, et coactionum, non secus cujuscunque demum alterius indolis servitiorum genere pro futuro sublato, vigilantiae Comitatuum incumbet, ut Computus ordinarie peragantur, neve supererogatae laborum fiant, sed ut Dominus Terrestris, exacta jam competentia ampliores labores obtinere volens, eatenus liberam cum Colono ineat Conventionem. §. 13. Inquilini domos Curiales incolentes, aut Praediis, sub quacunque nomenclatione illocati, et e concessione Dominii Tenuta quaepiam usuantes, relate ad obventiones Dominales unice a Conventione cum Dominio ineunda pendent. Nexu Dominorum Terrestrium cum Subditis, relate ad mutuas obligationes per praevia determinato, superaret adhuc defixio cujuspiam normae, quae tunc, dum Subditi ratione praemissorum libere cum Doniino paciscuntur: pro securitate utriusque Partis , observanda esset. Praemisso igitur ante omnia eo, quod cujuscunque generis Contractus futurae Terrarum regulationi — prout id ipsum jam etiam relate ad liberam emtionem - venditionem stabilitum luit — praejudicare non possint, principalis hac in parte quaestio eo recidit: utrum Contractus Lrbariales, qui cx indole sua non aliud, quam Datiarum, et laborum permutationem constituunt, eodemque modo, prout illae, vicissitudini temporum et locorum obnoxii sunt, in perpetuum iniri possint circa id, ut hujusmodi perpetuitas manifestam Juris tertii laesionem, — junctumve cum aviticitatis involutione praejudicium quae dehinc nullam medelam reciperent — post se trahat? Qua in rc considerato eo; quod, si Domini Terrestres vi cardinalis praerogativae liberam suis rebus utendi, fiuendique habeant potestatem, adeoque Jura sua possessionaria non tantum perennali titulo alienare, verum etiam pro fidelibus servitiis inscribere, aut Subditum manumittere queant, eo magis illis citra praejudicium tertii, vel aviticorum involutionem integrum esse debeat: cum Subditis suis in respectu lenioris tractamenti convenire; __ ac N