Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
43 quia insuper agriculturae, industriae, hincve prosperandi emolumenti ratio, hujus genoris Conventionibus viam potius sternendam esse svaderent, Excelsa Deputatio bacc Rcgnicolaris Contractus perpetuos — intuitu Praestationum, Laborum, et Datiarum — admittendos esse opinatur, id tamen pro securitate Jurium dominalium expresse cavendum esse proponit: ne iisdem Jura etiam Regalia, Ciirialia involvantur, et si id contingeret, ut Contractus talis per Successores contrahentis Domini Terrestris, solita urbariali via rescindi possit. — In reliquo, quemadmodum alios etiam Casus, in quibus invalidatio Contractuum perpetuorum locum habet, pro securitate Contrahentium determinare, — normam item ineundis temporaneis Contractibus praestituere, pariter necessarium censet Excelsa Deputatio: ita relate ad Contractus antiquos, aetatem Urbarii transcendentes, citra praejudiciosam longaevi usus convulsionem, alterari nihil posse existimat. — Exhibet autem hoc in objecto sequens Legis Projectum: A A il' J K S J» '5 3 T. De Urbarialibus Contractibus. §. 1. Contractus antiqui aetatem introducti Urbarii transcendentes, ab omni quaestione porro quoque manent exemti. §. 2. In futurum vero liberum erit Subditis: ratione duntaxat Praestationum, Laborum, et Datiarum, praeter normam Legetenus defixam, seorsivos perpetuos Contractus inire; Jura nihilominus Curialia Regalia objectum ejusmodi perpetuorum urbarialinm Contractuum esse non poterunt, — et si casu quo talibus involverentur, — Actione successorum contrahentis Domini Terrestris, via processus Urbarialis revindicari possunt. §. 3. Ne tamen per generalem in perpetuum contrahendi facultatem abusibus occasio suppeditetur: perpetui Contractus, etiam a tempore introducti Urbarii initi, sequentibus quoque in casibus invalidation} erunt obnoxii: 1. Si quipiam e temporaneis seu occasione Urbarialis regulationis, seu in nexu hujus invito et reclamante Dominio pro perpetuis declarati, aut si authoritate publica, non obstante Dominii in obversum reclamatione imperati— aut denique, vi et metu extorti fuisse probarentur. 2. Si fraude, et dolo essent procreati. 3. Si Conditiones tractu temporis impossibiles redditas in se complecterentur: 4. demum, si per tales, qui Jure contrahendi^destituebantur, adeoque per hypothecarios, vel usufructuarios tantum Possessores initi fuissent. Qui equidem Contractus via facti aholiri nequeunt, interim via processualis ad eorum rescissionem, vel invalidationem utrique parti salva relinquitur. §. 4. Temporaneos autem Contractus integrum erit Suhditis ratione praestationum, lahorum et datiarum, prout et circa Jura Regalia et Curialia inire. 5. Contractus Urbariales ceteroquin coram omni Foro strictae interpretationis futuri, semper in praesentia legalis Testimonii dehebunt iniri; quod adbibita cura: ut Contractus accomode ad vigentia rerum et operarum localia pretia, modum item merendi et subsistendi pactetur, — praevie semper obli-L *