Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

t 4 I rit* sub decursu quatitor Septimanarum tantuui semel, occasione tamen ferven­tium laborum ita desiderari valeant, ut una Septimana semper a Rohottis libera, altera vero labori Dominált obnoxia sit; tjuo in casu pecoribus aestate de suffi­cienti pascuo, byeme vero tam Colono, quam et pecoribus de necessaria com­moditate per Dominum Terrestrem prospiciendum erit. Quemadmodum interim Terrestri Domino nec Jumenta Colonorum in la­bore Dominuli ad lutura, scopo nefors augendarum operarum partiri: — nec aversionales labores desiderare; nec denique Robottas tales, quibus Subditus an­nuente, vel adminus dissimulante Dominio ad obtingentium annuam restans ma­neret, amplius exigere integrum erit: — ita vice versa, si Restantia talis e cer­vicositate, vel negligentia Coloni emerserit, Jus surgit Domino, ad expensas morosi, vel renitentis Coloni, qui praesertim occasione urgentis laboris grave damnum hac ratione Domino suo causare potest, duplicatum laborem condu­cendi; — salva ceteroquin post iteratos ejusmodi casus leguliter praesuscipien­­dae amotionis facultate. §. 7. Ultra praescriptas ordinarias Robottas competit (exceptis Comita­tibus Temes, Torontál, Krassó, et inferioris Slavoniae} Terrestri Domino singu­lis annis longa v ectura, tali modalitate: ut quatuor integrae Sessionis, aut a pro*­­portione minoris Constitutivi Coloni plures semet conjungentes, unum currum quadrijugum, justo, et determinationem authoritatis publicae relate ad vecturas dominales haud excedente pondere onerandum, tempore tali, quo nec viae cor­­luptae, neque fervens campestris labor adest, ad distantiam — ordinario cursu non ultra duas dies exigentem — praestare teneantur, Iu cujusmodi itinere Coloni non tantum a paritate reliquarum dominalium vecturarum ab omni Telo­­niorum, et Nauli depensione sunt immunes; sed insuper etiam hospitii— lu Diversoriis nefors requirendi — expensas, prout et casum in illum, si prae­missa vectura duas dies illuc eundo superaret, aut in reditu currus per Domi­num novitus oneraretur, superflue quoque insunitorum dierum, et ipsius reditus compensationem a Domino possint exigere. Ne autem Domini, qui longam vecturam in suos usus applicare nequeunt, hacce systematica praestatione frustrentur: liberum sit illis eandem ita permu­tare, ut singula Sessio Colonicalis hoc titulo duabus bijugis operis, et ia hujus proportione minoris Constitutivi Coloni, ad solitos oeconomicos labores concurrant. §. 8. Subditi, beneficio Lignationis quoque modo gaudentes, Coloni quidem a singula Sessione, in assignanda per Dominum sylva —• unam orgiám Posoniensis Mensurae desecare, ad locum residentiae intra Dominii ambitum de­vehere — ac in eadem praescripta mensura collocare; — Inquilini vero donit­­ciliati singillative mediam orgiám consecare tenentur. Hac obligatione in locis, ubi Dominium Subditis suis par beneficium ex arundine tribuit, ad desecandos, ab ima integra Sessione 40. Manipulos deter­minata. bibar. L I

Next

/
Thumbnails
Contents