Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

40 Operae istae adhibitis idoneis laboratoribus, instrumentis, et pecoribus^ eadem prorsus ratione, qua Coloni suos labores peragere consveverunt, Domino quoque debent praestari; cui tales sive in proprios usus convertere, sive vero elocare integrum erit; dummodo in casum elocationis illi, per quos hi labores praestari debent, praecedentiam prae aliis obtineant. In hoc porro labore dominali (ubi secus relate ad tempus quietis, pa­bulationis, et adaquationis probata locorum consvetudo regulam ponet) circa qualiter considerandum aut acceptandum itum, et reditum sequentia statuuntur: ut si Robottae in ipse Terreno loci praestentur, tales quidem absque ullo re­spectu ad diversas anni partes a solis ortu, usque ad occasum peragi debeant, ita tamen, ut praeter, et ultra, praevie determinatum pabulationis, et adaqua­tionis tempus, ipse itus et reditus Colono ad laborem imputetur; si autem ia_ boratores e distincto loco, summum ad duarum horarum distantiam pro Robot­­tis accerseantur, tales mensibus Novembri, Decembri, Januario, et Februario in diluculo jam domo movere, et cum solis ortu in loco destinati laboris adesse debent, inde vero nonnisi cum occasu discedere possunt; reliquis mensibus nonnisi cum ortu solis domo movere tenentur, ita peracto labore redituri, ut jam in occasu domum pertingere valeant. Quodsi denique locus, unde labora­­tores disponuntur, ultra praeexpositas duas horas distet, eo in casu ipse qui­dem Robottas peracturus cum solis ortu domo movere, Dominus vero tam liunc itum, quam et reditum talem, ut jam in occasu domum pertingere pos­sit, laboribus imputare debet. Quodsi labor robottalis ob intervenientem plu­viam, aliud ve impedimentum peragi nequeat, illa tantum diei pars ante, vel post meridiana, quae in labore quidem insumta, e praevio tamen incidenti ab­rumpi debuit, in Robottam una cum itu, et reditu imputetur; si vero nihil la­boravit, sed jussus venit duntaxat, et rediit Colonus, solus itus, et reditus in partem Robottae acceptetur. — Ceterum quaestiones, seu circa praedesigna­tum adaquationis, et pabulationis tempus, seu vero quoad imputationem itus, et reditus inter Dominum et Colonos enatas, Comitatus a ratione localium ad­junctorum, et reflexe ad locorum distantias — quas ceteroquin ubique autho- i itate publica defixas esse oportet, accomodabit, aut decidet. Ut autem Domini Terrestres congruum operae subditalis usum facere va­leant, per sex aestivales menses poterunt tres quartas debitarum sibi Robotta­­rum exigere, quarta parte pro hybernis sex mensibus reservata. Cujus in nexu Domino integrum erit: tempore ferventium laborum obvenientem a proportione Sessional is Constitutivi laborem, qualibet septimana — atque continuis Septi­manis, per quot nimirum ejusmodi ferventes labores juxta consvetudinem loci perdurant, duplicare; in totius attamen Anni competentiam imputandum.— Admittitur item penes similem Imputationem, ut e remotiore loco vocatus ad Robottam Subditus (praevie de hoc itinere, ac labore, ut se parare possit, prae­monendus) continuis quatuor diebus, una cum itu, et reditu computandis, in Robottá seu manuali, seu vero jugali detineri possit; sed labores tales ordina-

Next

/
Thumbnails
Contents