Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
37 natura quidem desumta non esset, liaec tamen modalitás eotuin per Rusticos praeelecta, et acceptata fuerat , ultro quoque desumtio in natura fiat; — si vero a tempore introducti Urbarii, in regulato praevia ratione usu desumtionis Nonae innatura, mutatio quaepiam invito et reclamante Domino inducta fuisset, ex eodemque Dominium, sive per subsequam Urbarialem regulationem, sive coactivum aliquod incidens, se excussum esse doceret, illud ad amissi dominalis Juris exercitium, praescripta Processus Urbarialis via, reponi valeat, alias denique ubivis, nisi antelato modo Conventio inita fuisset, praevigens usus o b servabitur. Lbi Septima, vel Octava, citra Decimae praestationem, a terris Sessionalibus hactenus in usu fuit, eadem porro quoque stabilitur; ibi nihilominus, ubi Septima, vel Octava simul cum Decima praestari solet, in vicem ejusdem Septimae, aut Octavae (nisi abolitio Decimae via Juris obtineri posset) quoad fundos duntaxat Constitutivum ingressos, Nona substituenda erit. Ubi demum a terrae nascentiis praestatio sub nomenclatione Decimae, non quidem ad Jura Cleri pertinentis, verum Domino e terrestrali jure obvenientis usu venit, ibidem haec Decima Principiis, quoad desumtionein Nonae praestitutis , de pleno conformabitur. Circa Linum et Canabes praevigens usus, seu Nonam in natura desumendi, seu e Dominalibus Canabibus et Lino a singula Sessione Colonicali sex librarum, et sic a minore Constitutivo proportionatam hiaturam exigendi, porro confirmatur. In Comitatibus attamen inferioris Slavoniae hiatura locum non habente, nec a Lino et Canabibus, neque ab aliis, ad sic dictam minorem Decimam spectantibus vegetabilibus, si haec in hortis, aut terris Urbariali praestationi secus subjectis procreata fuerant, prout nec a Prunis Decima desumi potest. E superius adducta Tenutorum postfundualium indole consequitur: a terris arabilibus, in vicem defectus Constitutivi Pratorum assignatis, Nonam haud competere, prout e converso Prata, in redintegrationem agrorum Sessionaliuin data, quantumvis per Colonos non subarentur, sed tamquam Falcastra usuentur, exactioni Nonae subjacere. — Et prout ab agro Sessionali, quem Rusticus, nulla facta Dominio insinuatione seminare culpose neglexit, vel in hortos, aut vineas cum consensu Dominii transformavit, habito inseminandae speciei, ac ordinariae procreationis — pro re nata per Magistratum Comitatus parificandae — respectu, Nona vel Decima dependi debet; imo si haec illico prae* stari nequiret, anno etiam sequente compensanda erit, itavicissim, si Colonus agrum, e quo jam Nona desumta est, — ubi ratio Pascui, et Glebae secundam seminaturam admiserit — in continuo seminando, fructum eodem adhuc Anno tolleret, e secundaria hujusmodi procreatione nihil amplius tenetur praestare. Quoad desumtionein et devectionem Nonae, praevigens Articuli 7. 1802. dispositio solummodo relate ad tempus ita alteratur: ut terminata quamprimum singulae speciei frugum, sive in toto Terreno, sive in certa hujus Plaga, vel Diverticulo messe, Primores Loei insinuationem Terrestrali Dominio indilate iuürbar. E /