Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
38 cere: Dominium autem, evoluto ab hac insinuatione triduo obvenientem sivo e toto Terreno, siv e, — ut praemissum est — certo etiam Diverticulo jam demesso Nonam, ex singula specie, citra omnem protelationem, desumere teneatur. — Convecl io tamen Nonae, praeter obligationes Urbariales, per Colonos gratis debebit praestari. , §. 3. E procreatione vini pariter competit Domino Terrestri Nona, vel Jus montanum, prout nimirum haec in usu fuerant; circa quem usum, et legalem mensuram observandam Art. 07. 1715. et 7. 1802. ultra quoque in suo vigore permanent. In tribus attamen inferioris Slavoniae Comitatibus, a vineis, statum Sessionalem haud ingressis, Domino Terrestri Pintae competunt, ea quidem ratione, ut a singula urna procreati musti, unica tantum Pinta, sive duae inediae mensurae Posoniensis, desumi v aleant. Ne autem Juris hujus Dominalis exercitio praejudicetur, venditio botrorum e vineis praestationi Nonae aut Decimae obnoxiis, — salvo illorum discreto pro necessitate propria usu — citra indultum Domini vetita est. Vindemiationis tempus semper quidem per Dominium praefigendum est; istud tamen in ejus determinio cavebit, ne Vinicolae detrimentum patiantur. Intuitu vero convehendae Nonae vinorum, aut Juris montani Articuli 7. 1802. et 3. 1807. sunt observandi. Quodsi in Promontoriis, in quibus Jus montanum obtinet, Anno quopiam nullum vinum procrearetur, praeattactae obventionis defectum Coloni, et Vinieolae e futuri Anni procreatione compensare tenentur. Ubi relate ad sic dictos Pedes vinearum nulla hucdum fixa norma obtinet, ibi Vinicolae singillativarum ejusmodi vinearum Pedes tenentes, ad eorum culturam et implantationem per Dominium stringi possunt, et sinon obstante Dominorum admonitione hujusmodi Pedes — implantationi ceteroquin idoneos — desolari paterentur; consvetae vinearum abaestimationi locus erit; a provisione hac Locis illis, in quibus fixum Jus montanum usu venit, exceptis. Ubi vicissim Plagae tales, sive implantationi vitium haud idoneae, sive vero non interrupta serie procurrentes, ab ipsis vineis separabiles essent, regulativae Dominii potestati suberunt, sed relate ad obventiones libera Dominum inter et Vinicolam Conventio debebit iniri, qua non succedente obv eniens Taxa, vel praestatio, pro ratione situs et qualitatis glebae solita via urbariali determinabitur. §• L E recente foetu apum, agnellorum, et haedorum aeque Nona Domino competit; quae animalia, et respective examina, si numerum nonum haud attingerent, cotum a singulo agno xri 4 ab haedo xri 3 ab alveari xri fi; in Comitatibus interim Temes, Torontál, et Krasso: ab agno, vel haedo \l/t xri, ab al\eari 4 xii et non ultra, poterunt desumi. Termino ad desumendam, ab alvearibus Nonam usque Festum S. Michaelis, relate vero ad agnos et haedos, usque Festum nativitatis S. Joannis Baptistae defixo.