Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
36 valide praesumere Jícet, restantiam cessare oportet; ila casu in posteriore justitia distributiva deposcit, ut ejusmodi morosus Colonus, qui praesertim occasione ferventium campestrium laborum grave damnum suo Domino causare potest, praeter compensationem intermissi laboris, poenam quoque negligentiae, aut cervicositatis recipiat; quo line labor duplicatus — ad expensas Coloni talis conducendus — proponitur. Cetera, quae de modalitate peragendi laboris Doininalis, — itu et reditu Robottariorum, de tempore quietis, adaquationis et pabulationis, — duplicandis item occasione ferventium laborum subditalibus operis, et annua longa vectura, disponenda venirent, c mente potissimum vigentis Urbarii, atque juxta probatum usum adoptari possent. — Justa videtur etiam retentio obligationis Subditorum occasione venationum explendae ; — prout et annua praestatio altilium, quae quidem non adeo notabili Dominiorum emolumento cedit, contra vero multifariis Colonorum divexationibus ansam praebet, spectata nihilominus legali sua origine Excelsa haec Deputatio Regnicolaris praestationem quidem ipsam in regula stabiliendam, distinctas tamen horum objectorum praestationis in casibus Nuptiarum et primitiarum abolendas esse arbitratur. Obligationem sectionis et devectionis Lignorum, adoptata imprimis mensura Rosoniensi clarius insuper circumscribi, imo Legis provisio ad illa quoque loca extendi debet, in quibus lignationi suppar beneficium ex arundine Subditis concessum, reciprocam etiam obligationem exposcit. — Reflexe ad Opifices et Quaestores sub Jurisdictione Dominali constitutos, de quibus liucdum nulla fixa norma vigebat, lianc Excelsa Deputatio positive determinandam; circa fundos autem Communitatum, qui bis alioquin in beneficium jam imputati sunt, usum vigentem retinendum esse censet. Quibus relate ad quamvis praestationum speciem praemissis, hanc quoad obligationes subditales condendam proponit Legem: A Ji 'J' J Dili 0 3 17. De Praestationibus Subditorum. Cnm omnis Terrae proprietas ad Dominium spectet, et quidquid terrarum rusticus excolit, ex concessione Dominali promanet, Justitiae, ac aequitati consentaneum est, ut ab illis Datiae et Praestationes Dominis obveniant; unde §. 1. Quilibet tam Colonus, quam Inquilinus domiciliatus, titulo census annui, florenum unum Domino solvet; eo quoad Intravillanos Sessionales fundos semper intellecto: ut si quispiam ejusmodi fundos plures possideret, a singulo distinctum florenum solvere obligetur. §. 2. Nonam ex omnibus Terrae nascentiis — Intravillano duntaxet, et Pratis Sessionalibus a desumtione Nonae ultro exceptis — tenetur Colonus Domino suo praestare; relate ad cujus destitutionem in genere commendatur: ut ubicunque demum id fieri potuerit, super certa, titulo obvenientis Nonae, seu in grano puro, seu in grano et stramine simul pactanda quantitate, aut in singulos, aut plures annos, liberae Dominos inter et Subditos ineantur Conventiones; Jurisdictionibus autem incumbet salutaris hujus Intentionis effectum promovere. Ceterum pro norma desumendae Nonae constituitur: ut in locis illis, ubi eadem tempore introducti Urbarii, vel in natura desumebatur, vel, licet in