Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
35 nes libero Partium arbitrio relinquendae sint; et quamvis praevideatur, permultos initio usui ab olini recepto inhaesuros, quum interim longe dispar sit ratio sensus' per Legislativuin Corpus enunciati, quam privati Consilii, quod nec tam subitanee, neque illa cum eminentia, in commune diffundi potest: cum fundamento sperare licet: authoritati, et fidedignitati Legis — utut perinissivae — suum non defuturum pondus, quae si etiam apud nonnullos minus operaretur, hos quoque tempore, ac visibili apud alios emolumento in hanc sententiam inclinandos esse. Praeterea illuc usque etiam, donec optatae liberae Conventiones usu venerint, pones actualem desuintionis Nonae modalitatem censet Excelsa Deputatio incommodis, ex eo proraanantibus, majoris vigentis legalis provisionis intensione subveniri posse, quem in finem tempus pro desumenda Nona deserviturum magis regulandum esse existimat. Dispositiones ad casus illos nonationum, ubi Terrae arabiles in vicem defectus constitutivi Pratorum assignatae, aut vicevcrsa Prata occurrunt, ubi porro Colonus terras seminare culpose negligit, ubi item praestationes sub nomine Septimae, Octavae aut Decimae dominatis obtinentes exigi debent, velut adusque nondum satis determinatas, ex Operato systematic« Anni \790/^ adoptari posse, — intuitu autem canabum et lini aequanimem Libarii dispositionem retinendam arbitratur Excelsa Deputatio, Quoad praestationes e vineis, pariter magis positivae regulae sunt necessariae, signanter autem circa' sic dictos pedes vinearum qui passim arbitrarie tractabantur — universalis norma esset praescribenda. Tempus item nonationis animalium, quod Lege hucdum expressum non erat, quoad omnes species determinandum proponitur. In defixione Robottarum, idem illud Principium, quod retentionem Constitutivi Sessionalis tantopere suadet, mensuram quoque serviturum, velut suppari fundamento innixam — conservari postulat. — Unde numerum illarum per Urbárium Theresianum determinatum, ct ab ejus introductione in Hungária, Croatia, Comitatibus item Temes, Torontdl et Krassó continuo vigentem, haec Excelsa Deputatio RegnicoJaris ultro retinendum esse rata, solummodo quoad Regnum Slavoniae modificationem illam projectat: ut Teluitione Robottarum, quae ibi relate ad certam quantitatem obtinet, a modo in posterum sublata, ibidem etiam tota competentia gratis, et in natura praestetur, idque illo e motivo, quia modalitás ista Reluitionis a -v etustiore usu et antiquis Urbariis in eo differt, quod licet in Slavonia perprius etiam pauciores, quam in Regno Hungáriáé praetendi potuerint gratuitae servitutes; decessps interim hic irrestricta Robottarum — erga vilem Lrbarialem niercedem — supererogatione abunde fuerit compensatus; nunc autem *i favor iste supererogationis respectu Terrestrium Dominorum etiam in Slavonia cessaverit, — posteaquam illi parem in quovis onerum publicorum genere cum ceteris Hungáriáé, ve] Croatiae Terrestribus Dominis subirent Cathegoriam, et ceteroquin in aliis praesentationum speciebus praeterea falcidiam paterentur, justum videbatur Excelsae Deputation!: ut in puncto exigendarum Robottarum ad eundem cum ceteris pedem collocentur. Ad casus supererogatorum aut restantiarum in Robottis passim emergentes, et diversimode tractatos, peculiariter reflectendum esse* censet Excelsa Deputatio Regnicolaris. — Quoad supererogata signanter non videtur justitiae consonum esse, ut Dominus Terrestris mensuram Iegetenus defixam pro arbitrio excedat, quin potius Comitatibus vigilandum foret: ut Domini Terrestres, qui exacta jam annua competentia ampliores labores obtinere vellent, ad ineundam eatenus liberam cum Colonis conventionem invientur. — Circa restantias autem distingvendum est, num hae dissimulante Domino vel ob morositatem Rustici sint enatae ? et prout in casu priore ubi tacitum Dominii consensum I *