Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

32 pressae Conventionis Regulativum, gratuita Lignatio, ad eorundem rationem, per-Proprietarios adusque admittebatur, liaec etiam deinceps integra manet. Glandinatio Colonis in sylva dominali, restrictive tamen ad terrenum In­colatus, sex Cruciferis leviore pretio, quam extraneis ad propriam necessitatem et neutiquam quaestus causa admittitur. — In Comitatibus autem Jemes, i o­­rontal, et Krasso, Subditi a majore frusto tantum sex, a minore autem tres Cruciferos, juxta vigentem usum solvere tenebuntur. —In Comitatibus deni­que inferioris SIavoniae, pariter secundum praevigentem usum a frusto majore 12 a mediocri 9 ab infimo autem 0 xri tantum pendendi erunt. Ut autem tum abusibus, qui cum extera pecude in bis Comitatibus facilius exerceri possent, obex ponatur, tum vero ut beneficium istud magis aequaliter, et proportionate in omnes Subditos dimanet, statuitur: ne Subditus alienos sabellicos impellere, neve impellendi per singulum Subditum proprii sabellici numerum decenarium excedere possint. Alioquin, prout a singulo clandestine impulso frusto poena duplicatae Taxae porro confirmatur, ita relate ad numerum Sabellicorum de­cenarium excedentem, liberae inter Dominium et Subditum Conventioni lo­cus erit. Praeter haec nullum aliud beneficium, aut emolumentum Subditis e syl­­vis Dominatibus intra limites respectivorum Territoriorum situatis competit; tanto minus ad sylvas extraterritoriales, Alpes, vel plane Praedia ullam prae­­tenaionem formare possunt; — neque Dominus e sylva sua territoriali lignum sive ad artefacta, sive ad ollas crematorias, aut plane ad quaestum Subditis suis dare obligatur; — Juraque glandinationis, aut Gallarum, et aliorum fructuum collectionis a libera, et ii restricta Dominii dispositione pendebunt. Si tamen sylvae quibusdam in locis partim a tempore primae Inipopu­­lationis eorum; partimé subsequa Dominii concessione, Constitutivi Sessiona­­lis partem efficiant, aut vero ultra idem Constitutivum vel ipsi Communitati, vel Individuis sinerillat ive juxta Sessiones sint excisae, — utrobique tam aedilis quam focalis lignatio , glandinatio item, et Gallarum Collectio (salvo horum in quantum in eo praefuisset, Dominii quoque usu, et salva semper relate ad determinandum lignicidii modum, et ordinem, acti\ itate, supremaque Inspe­ctione Dominii) Colonis competit; imo si taiis sylva ita esset comparata, ut ob­servato sylvanali ordine, ac tecta praeviae focali, aedilive Colonorum necessitate, pro quaestu quoque deserviat, idem Colonis — si in ejusmodi quaestus usu praefuissent — admitti debet; qui (ioc fine arbores, semper tamen sub regulati­­va Inspectione Dominii caedendas, penes depensionem proportionatae Taxae, per Communitatem Loci deligendae, iliique cessurae, pro suo quaestu obti­nebunt. §. á. Si Dominium terrestrale, cujus Juribus macelli Jus acCensetur, — Incolas requisitis carnibus non provideret, Emacillatio — Subditis secus veti­ta — praemissa Dominio insinuatione, iisdem admittitur.

Next

/
Thumbnails
Contents