Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

§. G. Praeter praerecensita urbarialia beneficia, Subditi nec Jura vena­­liunis, piscationis, aucupii, et fornicis— in quae involantes poena contraban­­dae, resarcitioneque damni plectendi erunt— exercere; prout nec Jura Nun­dinarum, Fori, Telonii, et Naidi usurpare poterunt. Si autem Colonus ex con­cessione Dominii beneficium cujuscunque speciei Molendini, aut alterius Juris Curialis Regalis haberet: tunc illud penes adaequatam superaedificatorum, le­­gitimatarum Investiturarum, ac quarumvis meliorationum legali via suscipien­dam aestimationem Dominus recipere possit; si tamen in quopiam loco, aut re­late ad quodpiam objectum Privilegia, vel Contractus adessent; continentiis ho­rum standum erit. — Licet enim hujusmodi Privilegia citra consensum, et commendationem Domini Terrestris dictandae Articuli lő. 1G4Í). sub eorum nullitate concedenda non sint: praeexistentia nihilominus Jura Regalia, Curia­­lia, vel secus fundum afficientia, si et in quantum ea Rustici Jure proprio pos­sidere praetendunt, et usus actualis huic praetensioni suffragetur, non jam au­­thoritate Rominad, sed via Juris, coram competente Foro praeassumenda, po­terunt sufferri. Pertractatis jam iis, quae Subdito pro subsistentia ejusdem concedenda censen­tur, rediit quaestio ad discussionem correlatarum obligationum, quae Subditi pro con­cessis praeviis beneficiis Domino Terrestri praestandas habebunt; atque prima omnium occurrit praestatio Nonae. Diversa in Regno hoc obtinens desumtionis Nonae methodus, atque frequentes vicissitudines, quas eadem subit, necessariam reddiderunt fixam quampiam provisionem, quae in casum illum — si Dominus Terrestris cum Subditis suis intuitu praestationis liu­­jus coalescere non posset — utrique Parti pro pnalterabili norma serviat. — Atque ideo stabiliendam censet Excelsa Deputatio, Nonam in natura ibi etiam, ubi baec tempore in­troducti Lrbarii non vigebat quidem, eotum tamen per Rusticos pracclecta vel acceptata fuit. — Sed longe major difficultas occurrit, intuitu Dominorum illorum Terrestrium qui actu Nonam in natura non desumunt; probando nihilominus^ eo: quod seu per nrbaria­­lem regulationem, seu aliud coactivum incidens ex usu desumtionis hujus exciderint, pa­res nunc ad eundem semet reponi desiderarent; quum enim desiderium horum reipsa ju­stum sit, in eo intendendum est, ne uni vel alteri Parti hoc in merito praejudicium in­feratur. — Irrestricta ejusmodi Provisio, ut Dominus Terrestris ad amissi Juris hujus exercitium via Lrbarialis Processus reponatur, non videtur respondere scopo condendarum Legum Urbarialium, qui procul dubio in eo consistit, ut omnis querelarum ansa inter Dominum Terrestrem et Subditos — quantum fieri potest — removeatur, utque benevo­lentia Dominorum erga Subditos, horum autem adhaesio erga Dominos confirmetur.— In quantum videlicet modalitás praestandae Nonae per exeeutionem Urbarialem regulata fuis­set, ac respective Communitates ab eo inde tempore in continuo redemtionis Nonae usu persisterent, illas nunc impetitioni Dominorum terrestrium exponere, — seu difficulta­tes, ct ingrata obligatio probandae post tantum temporis intervallum coactionis seu fidu­cia, quam Coloni in providentia Superioritatis, et propensa Dominorum ad sublevandam sortem suam voluntate reponunt, spectetur, nec tutum nec consultum censetur. Consi­deratio interim salvandorum Jurium Dominaliuin, quae citra gravem collisionem cum re­spectibus politicis restabiliri possent, modum illum relate ad aetatem et casum laesionis adoptandum esse svadét, ut violentae excussiones ex usu in natura desumtae Nonae, ac Urbar. ' I

Next

/
Thumbnails
Contents