Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
31 4. Jugera a 1200 □ Org. computata, et sic a minoribus Constitutivis proportionate defigitur. In Locis igitur illis, ubi receptus usus ad tractandam Oeconomiam plura jugalia pecora deposcit, Colonorumque subsistentia potissimum in re pecuaria consistit, et abundantia Pascuorum adest, ibi pro ratione qualitatis et usuabilitatis singulae integrae Sessioni Colonicali e prima, et secunda Classe Jugera 8. ex tertia et quarta Classe Jugera 12. ex quinta, et sexta Classe Jugera 16. assignabuntur. Ubi autem ratio Oeconomiae pauciora Jugalia requirit, Terrena item restricta sunt, sufficiente tamen Pascuo provisa, ibi singulae Sessioni Co. Ioni rali e 1-ma et 2-da Classe Jugera quatuor; e 3-ia et 4-ta Classe Jugera 6. e 5-ta et 6-ta Classe Jugera octo obvenient. ♦ Ad evitandas intuitu pacificationum, occasione excisionis Pascui oriri queuntes dubietates; Competentia Parochorum, utriusque Confessionis Ministrorum, et Poparum unius integrae, — Ludimagtstrorum vero et Notariorum loci mediae Sessionis obtingendae parificari, et in hac mensura effective assignari decernitur; nisi praescriptorum aliquis majore, utpote Sessionem integram exsuperante llote, cui Pascuum etiam admens urar i debebit, esset provisus. Inquilini autem octo Competentiam integrae Sessionis obtinebunt. Ubi vero nimis exiguum, aut plane nullum Pascuum adest, vel Pascui urbarialis segregatio in sensu praemissorum locum habere nequiret, ibi aut praevigens usus retinendus, aut libera Dominium inter, et Colonos Conventio admittenda est. In Comitatibus Temes, Torontal, et Ivrassó, in quibus competentia Pascui determinata jam est, usus praefigens retinebitur. §. 4. Ubi svlva dominalis in Territorio Loci adest, et Subditi beneficio lignationis hactenus usi fuissent, ibi tam iisdem, quam et Servis Communitatum, Lignatio focalis gratuita competit, ea modalitate: ut si memorata sylva dominalis aridis, humi jacentibus lignis provisa sit, talia, vel in horum defectu ramos, radices, vertices, prout et in aciculatis sylvis stipites arborum — in usum Dominii decussarum, statutis in septimana per Dominium diebus, pro focali duntaxat necessitate colligere valeant. Aedilia vero ligna in Locis illis, in quorum territorio sylva dominalis eisdem ita provisa est, ut salvo sylvanali ordine, distractio locum habere possit, pure ad tectum Domus colonicalis, et stabuli (Ime tamen non intellectis scandulis) terrestrale Dominium currente locali pretio subministrabit. Quae provisio etiam ad materiale ligneum, taedis, et facibus deserviens, ubi haec nimirum in usu essent, ac necessitati tali secus prospici nequiret, extenditur. Parochis, utriusque Confessionis Ministris, Popis item, et Ludimagistris in Locis praecise illis, in quibus juxta praevigentem continuum usum, aut exii *