Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

30 sub circulis constituuntur, insinuata praevie Dominio inducenda quantitate ( »­­lonis libera relinquitur. Ut ut praeparatio ac epocillatio liquorum praecise ad Jura dominalia pertineat, et sub poena contrabandae Subditis vetita sit: e reflexione nihilo­minus melioris subsistentiae iisdem exustio — non tamen Epocillatio — cre­mati , e propriae procreationis racemis, fructibus, vino, ejusque foecibus seu pro necessitate propria, seu pro exercendo per urnas quaestu admittitur. — Taxa vero a Cacabis crematoriis in florenis duobus per singulos, qui eisdem utuntur, irreflexe ad exustam quantitatem, annuae Dominio pendendis, defigitur. §. 3. Quum Subditi, in quantum adjuncta Locorum admitterent, suffi­ciente Pascuo providendi sint, respectu potissimum abolendarum, quae e re­strictione, improportioiiatoque usu promanare solent querimoniarum, — prove­hendae item industriae nationalis, Pascuum urbariale a Dominali, ubicunque id ratio situs et extensionis admittit, cum interventu Fisci Magistratualis se­gregandum statuitur. In cujus attamen excisione cavendum erit, ne plagae prorsus inusuabiles, seu nimirum ob eluvionem, seu ob insabulationem , aut alias causas pascendo pecori, pecudique haud idoneae, in competentiam Pascui assignentur. Segregatio Pascui non tantum ad subdividendum Cespitem, verum, si fieri potest, ad alios quoque fundos extendenda erit, adeoque Pascui exer­citium etiam in foenilibus, vervactis, stipuletis, et aliis fundis allodialibus soli Domino cum exclusione Colonorum, et contra in Urbarialibus ipsis duntaxat Colonis tribuetur. Pascua relate ad extensionem pro abundantibus habenda sunt: si in terreno cujuspiam loci, cespitosae, ac sylvosae plagae, communi Pascuo de­servire queuntes (demtis attamen in sensu Articuli 21: 1807. usque tempus debitae succrescendae tonsuris sylvanalibus) tertiam totius Territorii partem adaequent , aut exsuperent; ubi auten hae cespitosae , ac sylvosae plagae, demtis aeque tonsuris sylvanalibus , tertiam Terreni partem non adaequant equidem, illius tamen sunt extensionis, ut ex iisdem tam Domino Terrestri, aut respective in communione existentibus Compossessoribus, quam et Colo­nis Oeconomiae adproportiouatum Pascuum obtingere queat, Pascua talia suffi­cientibus accensentur. Ratione qualitatis Pascuorum sex diversae Classes obtinebunt, ad qua­rum 1. planae, commodeque subarabiles plagae; ad 2. subarabiles quidem, sed jam in colliculis humorum minus tenacibus , adeoque non illam grami­nis foecunditatem praebentibus sitae; ad 3. dumetosae ac sylvosae; ad 4. palu­dosae, et salnitrosae; ad 5. sabulosae ac glareosae; ad (i. denique saxosae pla­gae referuntur. Intuitu denique quantitatis, in locis, ubi segregatio obtinebit, pro sin­gula Sessione Colonicali Maximum beneficii hujus ad 16. Minimum autem ad l

Next

/
Thumbnails
Contents