Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

29 slum S. Georgii Militis ot Martyris; si vero proprio Promontorio destituatur, ab eodem Festo S. Michaelis duntaxat usque Festa Nativitatis Domini a ratione situs, et extensionis Loci in una, vel pluribus Domibus competit. — Si Domi­nus Terrestris relate ad numerumeducillorumcum Subditis convenire nequiret, horum regulatio solita via urbariali determinabitur, ita tamen: ut Epocillatio semper tantum in ipso Loco, et non extra eundem, aut sub Tentorio admittatur. Nomine autem Promontorii veniunt Plagae illae, quae cum expresso Dominii consensu , vineis implantatae fuerant , ac unde Dominus Terrestris Nonam, aut ejus loco Decimam, vel Jus montanum, aut ejus aequivalens adusque desumsit. Reliquae enim Plagae, vineis implantatae, quae categorias has non subeunt, neutiquam Promontoriis, ast hortensibus solummodo Te­nui is adnumerandae sunt. Epocillatio tamen nullatenus ad vina promontorialia restringitur; ve­rum si haec intermedio tempore deficerent, usque complementum praedesi­gnatorum Terminorum etiam aliunde procurata vina Communitatibus epocil­­lare liberum erit. Quemadmodum autem omnis epocillatio singillativis Colo­nis absolute, ita evoluto legali Termino Communitati quoque sub poena Con­­trabandae, sive amissione totius sub epistomio repertae quantitatis interdicta manet; — exceptis nihilominus Promontorialistis, dispersim in vineis^ degen­tibus, quibus Jus epccillationis extra tempus etiam alibi Subditis concesaum, ea tamen cum restrictione exercendum admittitur: ut pro iis tantum, qui in eorum vineis operas praestant, et tempore solummodo culturae vinearum epo­­cillare vina yubi id ipsum hucusque in usu erat) liberum sit. Montanistis in­terim, Communitates constituentibus, velut in Plano constitutis Robottariis, suprascripta epocillandi ratio ita, prout aliis Communitatibus, inalterabilem regulam constituet. Diserte porro declaratur: quod per hujusmodi Epocillá­­tionis Urbarialis beneficium, nec ipsi Juri Educilli Dominalis exercitioque ejus­dem, nec irrestrictae Dominorum Terrestrium Diversoria, vel Educilla eri­gendi, et constituendi facultati, sed nec Art. 3á: 1598. ullatenus derogari possit, ita quidem, quod cum praevigens Educillatio serialis domalis, vigore cujus Dominis Terrestribus Colonos ad E duc illationem stringere licitum erat, pro abrogato declaretur: — ne tamen Jus Regale Educilli in defectu idonei Dominalis fundi impediri, aut plane intercidere possit, si in vicino cespite, pro competente ceteroquin Dominali Jure, accomodus Educillo vel Diver­sorio ponendo locus designari nequiret, integrum porro maneat Domino Ter­restri, sibi fundum congruum per exaestimationem, suo modo, ac ordine per­agendam ,' procurare. Jure Educillationis Dominalis non obstante vina pro­priae procreationis Coloni pro domestica sua necessitate omni tempore indu­cere possunt; usu adventitiorum vinorum iliis nonnisi ad casum infirmitatis, aut nuptiarum, idque cum praescitu Domini Terrestris, ac in determinanda mensura, concesso. — Ceterum inductio qualiscunque demum vini quaestus Causa, in Vasis, Tinnis, Urnis, aut hujus generis mensuris, quae pro diver­sitati* Regni partium variam quidem nomenclationem subeunt, ubique attamen Urbar. 11

Next

/
Thumbnails
Contents