Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
28 Qua« omnia Excelssa Deputatio sequente Articulo comprehendenda esse arbitrabatur : üiRír3i<£iDi!íi0S ana» De iis, quae praeter usufructuationern Constitutivi ad beneficia Colonorum referuntur. Relate ad illa, quae praeter usufructuationern Constitutivi, ad beneficia Subditorum pertinent, sequentia statuuntur: §. 1. Cunctas Exstirpaturas, postfundualitatem haud ingressas, Subditi eousque, donec eaedem sua forma recipiantur, erga depensionem Terragii, vel Census, penes liberam cum Domino ineundam Conventionem, usuabunt, ut primum autem hae relutae fuerint, ipso facto ad liberam Dominii recident dispositionem. Ut autem in reluitione Exstirpaturarum determinata norma praeexistat: illae quidem, quae citra tacitum, aut expressum Dominii consensum, vel eo plane reclamante, fuerant efformatae, absque bonificatione impensi laboris, possunt per Dominium recipi; — relate vero ad illas, quae penes tacitum, aut expressum Dominii consensum efformatae sunt, prout et tales, quibus aut Conventio cum Domino inita pro fundamento deservit, aut summa quaepiam legitime investita est, hisce statuitur: ut posteriores duntaxat penes depositionem legitime inhaerentis summae, ac respecti ve juxta tenorem Conventionis, — anteriore autem, circa quas neutrum horum subversatur, quandocunque, persoluta tamen Judiciali aestimatione valeant recipi. Quae quidem Judicialis aestimatio ita est intelligenda: quod praemissa semper de quantitate, et qualitate impensi laboris — praestationum item a singulo Jugero factarum Investigatione, calculus super eo: an, et in quantum Exstirpans mércédéin laboris sui per desumtionem superficiei, vel usumfructum nefors compensatam habeat? sit ineundus; et haec in omnem casum per Sedem Judiciariam Comitatus praevie sint revidenda. Provisio denique Articuli 21: 1807. §. 18. ad reliquas etiam cujuscunque nominis Exstirpaturas extenditur, et ad praecavendam in futuris Exstirpationibus, quae dictante provocato Articulo citra consensum Dominalem fieri absolute vetantur, alterutrius Partis injuriam, — Consensus ille Dominalis necessario semper in scriptum redigi, laboris liiercedem, occasione reluitionis compensandam, in se diserte continere, atque sic Protocollo Dominali — quod ex incidenti Contractuum emuonalium-venditionalium penes singulum Dominium, et in singula Communitate praeexistet, — inferri debebit; adeo, ut si Dominus Terrestris premissa observare negligeret, futurum actum Reluitionis ad liberam duntaxat Conventionem recidere oporteat. §. 2. Epocillatio vini cuivis rusticanae Communitati, distincto quippe Judice, Juratisque provisae, — sive in usu ejusdem praefuerit, sive non — quod s' proprium habeat Promontorium, inde a Festo S. Michaelis, usque Fe» —