Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
27 datur, adeoque Pascui exercitium etiam in foenilibus, vervactis, stipuletis, et aliis fundis allodialibus soli Domino cum exclusione Colonorum, et contra in urbarialibus — excluso Dominio — duntaxat Colonis competat; idque ideo, quia libera usufructuationis emtionevenditione jam pro Colonis stabilita, prouti hanc a parte Dominii restringere non conveniret, ita vicissim Colonis usumfructum Allodialis tenuti praetendere non esset integrum; — Postea vero Classiiicationem Pascuorum tam reflexe ad extensionem, quam et intuitu qualitatis elaboravit, et hujus in nexu quantitatem exscindendorum ubivis Pascuorum Urbarialium deligendam projectat. Relate ad vigentem hucdum praestationem butyri, ex ipsa reciproci beneficii natura consequitur id: quod ut primum Urbariale Pascuum de regula Subditis exscisum fuerit , quum hoc alioquin ad strictissimam tantum necessitatem restringatur, antelata quoque praestatio cessare debeat. Occurrit praeterea in discussione hujus objecti fundata ea sollicitudo: ut ad ante, vertendum illud, ne Pecora jugalia pro publicis non minus, ac dominalibus laboribus requisita, necessario quondam Pascuo destituantur, segreganda Urbarialia Pascua e vestigio ita regularentur, ut jugali Pecori et Vaccis cespites, ac tempore non vetito prata quoque, — ovibus autem, ubi hae servari possunt, et setigeris vervacta potissimum, et stipuleta— non secus, et altilibus distinctae Plagae— eum exclusione reliquarum specierum — assignentur: et ut in specie quoad Oves, quum hae majorem aream Pascui requirant, eadem pro singula Sessione positive defigatur. — Quia nihilominus haec Excelsa Deputatio Rcgnicolaris declarataiin genere segregatione Pascui complanationem specialium querimoniarum hoc in merito emersurarum, providentiae Dominorum Terrestrium, et Jurisdictionibus Comitatuum — quibus adjuncta localia quam optime nota esse praesumuntur — deferri posse existimat, — imo exempla testentur: enatas circa abusum segregati Pascui Colonos inter differentias, per solas locales Communitates — absque interventu tertii — complanatas fuisse: eatenus ad Projectum Articuli quidem nihil retulit , Reflexionem tamen — velut attentione dignam — isthic praenotandam censebat. Quoad beneficium lignationis duplex in nexu praestabiliti systematis subversatur obtutus. In locali nempe Lignatione non existimat Excelsa Deputatio haec Regnicolaris spectato nexu Dominorum Terrestrium cum Subditis intercedente, horumque congrua subsistentia, — quampiam essentialem mutationem induci posse: interim aedilis Lignationis beneficium non potest jam post stabilitam liberam emtionem-venditionem in praesente sua — nimis indeterminata — extensione relinqui. In vicem nempe concessae Colonis tam eximiae facultatis debet reciprocum illud Dominis Terrestribus remanere alleviamen: ne materiale ligneum ad structuras Colonorum — quae dehinc in eorumdem lucrum cedent, — secus, quam convento pretio suppeditare teneantur; in quo respectu tamen Colonis eo etiam posset consuli: si ad tectum domus, et stabuli, adeoque in casibus summe necessariis, hujusmodi materiale currente pretio a Dominis suis acceperint, et nei in longinquo tale quaererere, nec a speculationibus Quaestorum dependere cogerentur. — Ceterum, quae adhuc in objecto lignationis, aut glandinationis hucdum non sati3 definita fuerant, illa omni cum praecisione exprimere, certamque pro omni eventu, ac localibus adjunctis convenientem Cynosuram praestituere conabatur Excelsa Regnicolaris haec Depmatio. Cautela denique intuitu Jurium Curialium Regalium, utut eatenus vigentes Leges normam praebeant, videtur tamen hoc loco necessaria esse, — ne in defectu positivae enunciationis — sive a parte Dominiorum in respectu Juris, sive a parte Colonorum reflexe ad convenientem sui indemnitatem, dubium adhuc subversetur; ac in specie ne libera emtione venditione usufructuationis concessa, baec eadem facultas quoquomodo ad jus etiam Molendini extensa reputari, aut per Colonos praetendi valeat. c, *