Opinio Excelsae Deputationis-Regnicolaris e Comitiis anni 1825/7 exmissae Re Urbarii cum Motivis et Projecto Articulorum deprompta. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

M osteaquain Articulus 8. 1827. respectu Operum Systcmaticoruni, ia sequelam Articu­li 67. 179°/ elaboratorum, duplicem Excelsae Reguicolari huic Deputationi detulisset Pro­vinciam, illam quippe: ut memorata Opera systematica expendat, ac praecitati Articu­li 67. 179°/ Principiis conformiter pertractet; aliam porro: ut tam super his Elaboratis, quam et de projectandis Articulis opinionem suam motivis suffultam exhibeat; utrique huic in Re quoque Urbariali satisfactura Excelsa Deputatio P.ognicolaris, ante omnia con­cernens Opus systcmaticum perlegit, et expendit; — hujus in laboris progressu modum illum tenendum esse rata. ut juxta praeallati Operis Articulos seriatim progrediendo, re­late ad singulas Provisiones Consilia ineat, ac procurato sibi bac ratione retinendorum, addendorum, aut demendorum adaequato Conspectu, tales demum Leges efformet, qui­bus nexus Subditelae cum Dominis Terrestribus in aevum constabiliatur, mutuaeque in­ter eosdem Correlationes ita determinentur, quatenus tam Jura Dominorum, Servitio Castrensi, vel huic analogo parta, in sua integritate persistant, quam et numerosae illius classis, quae adeo notabilem onerum publicorum partem suffert, securitati, atque subsi­stentiae uberius adhuc consulatur. In quo per antelatas Leges praescripto, et ad praeinemoratum scopnm ducente Tramite procedens Excelsa Deputatio, totam rem Lrbarii ad duo praecipua Capita re­duxit, ct ante omnia quidem systema liberae migrationis Colonorum, quod Articulo 35. 179°/» generaliter defixum fuerat, reflexe ad specifica quoque Consectaria ejusdem seor­­sive; ■— postea vero Urbarialem Regulationem, quae proprie nexum Dominorum cum Subditis relate ad mutuas obligationes intercedentem determinat, rursus distincte per­tractando, illam Articulo uno, hanc autem sex aliis Articulis complexa est; his ve omnia ea, quae inOperato Anni 179°/, per 12. Articulos sparsa conspiciuntur, exactiore ordine redacta, multa uberius explicita, nonnulla temporum adjunctis magis accomodafa esse convincitur. His autem praemissis, considerationes suas, et motiva, e quibus processerat, exhibet hunc in modum: Imprimis rectus migrationis ordo, conservatio Jurium Dominalium, ac ipsa etiam securitatis publicae ratio postulant constitui illud: ne subditorum quispiam citra debitam in actuali Domicilio rerum suarum coordinationem, et onerum complanationem emigret, tantominus autem numerosiores Loci cujuspiam Incolae, vel plane integrae Communitates semet pro arbitrio translocare possint; ut item quilibet migrare volens, primum quidem Dimissorialibus Domini sui Terrestris, cujus tutelari Jurisdictioni proxime obstrictus erat, et qui — pro sua cum eodem Correlatione — optimam subversantium circumstan­tiarum cognitionem habere praesumitur, tandem vero Passualibus concernentis Magistra­­tnalis Personae sit provisus. — E converso autem reflexio securitatis Colonorum suadet Provisionem talem, qua scopus Legis, rationabile nimirum liberae inigi ationis allex ia inen, per rescissionem superfluarum ambagum, et remotionem impedimentorum facilius

Next

/
Thumbnails
Contents