Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Hinc illud nectit corolarium , quod praeter illos, qui in usu pristino ex­plendae banderialis obligationis permanserunt, antiqua limitatio locum habere nequeat. Ad baue cathegoriam recidere censebat Sub-Deputatio in Croatia Episco­pum, et Capitulum Zagrabiense, et nonnullos saeculares, intuitu autem Praedia­­alium in Hungária Arcbi Episcopum Strigoniensem, Episcopum, et Capitulum Jau­­rinense, Archi-Abbatem Montis Pannoniae, — itis adeoque obligationem bamlu­­rialem porro quoque imponendam esse opinatur eo observato : ut omnes Nobiles praediales, et Libertini, etsi medio tempore aliud tractamentum obtinuissent, legali obligationi plene restituantur, dispositione hac ad Regna Cróatiae, et Scla­­voniae quoque extensa. Jam quod 3-tiam quaestionem, novam utpote in spiritu legum suscipien­dam Banderiorum limitationem concernit; opinionem suam in eo centravit Sub- Deputatio, quod Bonis Ecclesiarum , Majoratuum item et Senioratuum, ac Fidei­commissorum, nec non Bonis, seu Juribus possessionariis Liberarum Regiarum­que Civitatum, extra territoria sua tentis, in analogia antiquorum Bonorum Ban­­deriatorum obligatio banderialis imponi omnino possjt, limitationis interim laxio­rem clavim, quam antiquitus obtinuerat, projectat, et quidem a singulis 10 mille florenis proventuum, sive e Bonis Saecularium, sive Ecclesiasticorum, seu e deci­mis, praemissa limitatione defigendorum, intertentionem pacis etiam tempore uni­us equitis, et duorum peditum stabiliendam proponit, ita tamen, ut possessores praedesignatorum Bonorum in casu ordinandae Insurectionis ad Cassam genera­lem, e qua banderialis etiam haec Militia eotum sua reciperet stipendia, aequa cum reliquis regnicolis proportione concurrere teneantur. Huic insuper Banderiali Militiae a proventibus limitandae, adelgandos cen­set omnes praediales Nobiles, Libertinos, et alios, quocunque demum nomine ad militandum privilegiatos. Ratione Districtus Jaziguni, et Cumanorum, Hajdonicalium i fein Oppido­rum, et Liberarum Regiarumque Civitatum opinione Sub-Deputationis stuluen­­dum esset, ut tam Nobiles, quam sic dicti Redempti, in Districtibus degentes, tam ad exercituandum, quam ad militandnm in casu legis obstricti sint. Civitates autem L. Regiaeque in personali quidem Insurectione unum tantum equitem statu­re, sed pro manutenenda interna securitate in sensu Articuli 1 : 1805. a propor­tione numeri civium possessionatorum tempore etiam pacis certum numerum Ci­vium, seposito in amictu omni splendore, in armis exercituare obligentur. Cum interim occasione illa, dum relatio haec Sub-l)eputa(ionis Actis Co­mitiorum anni 1807. sub NB. pag. 213. adjacens in pleno Consessu Excelsae re­­gnicolaris mixtae Deputations assumpta exstitit, quaestiones circa Banderiorum revectionem, et respective limitationem majoris indaginis semet evolvissent, in earum decisionem Exc. Deputatio semet non immisit, sed totum hoc objectum banderiale' deliberationi comitiali substravit, quam dum StatusR. in Comitiis 1808. praesusciperent, uberioris hoc in objecto elucubrationis, et proponendae prov isi­onis necessitatem adinvenientes, novam ordinarunt regnicolarem Deputationen!, quae supra deductam Art. 1-to ejusdem anni inviationem obtinuit. Excelsa haec articularis Deputatio, exmissioni suae satisfactura, eo impri­mis conatus suos convertit, ut acta illa publica, et credibilia Historiarum monu­menta, quae objeeti banderialis,* et Decimarum elucubrationem quoquo modo pro­movere possent, ex publicis Regni Hungáriáé, partiumv e adnexarum, quin etiam privatorum Archivis, Archivo item Viennensi Aulico, et Bibliotheca Caesarea pro usibus ejusdem exhiberentur. — Hoc ex incidenti I). etiam Martinus Kovachich in antiquitatibus Hungáriáé caeteroqiiin versatus Historiographus» cum Benigno annutu Suae Serenitatis Caesareo-Regiae 1). Regni Palatini pene« specialem In-

Next

/
Thumbnails
Contents