Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
7 sfrucfioncm, ct Credentionales Suae Excellentiae Comitis eotiim Jmlicis Curiar ab Ürmény litterariam suam obtinuerat exmissioiieni. Multiplices, scopo hoc praesusceptae Correspondentiae Excelsae Regnicolaris Reputationis testimonio sunt, nihil profecto hac in parte neglectum fuisse, quidquid ad praeConceptuin scopum ducere poterat; prosperi interim conatibus his non successerunt eventus, paucissima namque illa sunt, ad rem facientia documenta , quin etiam haec ad quaesitam clarificationem prorsus insufficientia, quaé Colligi poterant, pleraeque etenim Jurisdictiones, Capitula, Conventus, et Praepositurae nulla in respectivis suis Archivis, objectum Banderiorum et Decimarum tangentia acta adreperiri referebant; ita nec ex Archivo Secretiori Viennensi Aulico, nec Excelsae Cancellariae Hungarico-Aulicae praeter benignas Propositiones, et editas super replicis Statuum, et Ordinum in Comitiis anni 1715 congregatorum resolutiones Regias absque tamen Diario comitiali aliud quidpiam obtineri poterat; prouti et Domini Kovachich peregrinatio feliciorem non produxit effectum, nec diversa sub div ersis titulis per eundem conscripta opuscula, systhema Regni defensionis respieientia, sufficiens huic* objecto affundunt lumen. His praehabitis datis, combinationcque combinandorum per Excelsam regnicolarem Reputationem instituta, quoniam opinione ejusdem (seposita illa quaestione, qualiter antiquioribus temporibus per Banderiorum statutionem, et intertentionem defensio Regni procurata fuerit) in sequelam exmissiohis illud fuisset eruderandum, an mutato per Art. 8: 1715. Regni defensionis systhemate, et introducto pro intertentione stabilis Militiae penso contributionali , ulteriora adhuc onera, inito novo inter Regiam Majestatem ac Status Regni tractatu assumpta fuerint? hoc autem quibus in specie Bonis, aut Personis onus banderialis obligationis incumbat, eruere, adeoque genuinum Art. 8: 1715. relate ad expositionem hanc: »Personaliter insurgere, suaque respective Hander ia producere, et praestare teneantur“ intellectum elucubrare, aut eatenus certi quidpiam, et indubiis principiis innixum stabilire articularis Doputatio nequiv isset, ct cum nec ulteriores conatus hoc in objecto feliciorem suceessum spopondissent, ne objectum isthoc absque fructu ulterius etiam in suspenso relinquatur, Excelsa Regn. Reputatio ex ultima sua Sessione die 26. Septembris 1823. habita, citra ullam aliam specialem de negotio banderiali, aut Decimarum depromptam opinionem, universa Acta, et Protocolla Suae Serenitati Caesareo-Regiae D. Regni Palatino, fine ordinandae eo* rundem ad Archivum reguicolare illationis submiserat. Ante-memoratum Protocollum exhibet praeterea opinionem Excelsae regnicolaris Reputationis ad instantiam I). Josephi Kovachich favorabiliter depromptam , qua mediante renumerationem fatigiorum Parentis in exmissione hac lite— raria de Banderiis spatio plurium annorum desudantis, et refusionem expensarum per eundem Patrem suum in hac exmissione insumptarum sollicitaverat. In Comitiis demum Anno 1811. Congregati SS. et 00 ne Lustratio, et Exercituatio Nobilium Art. 3-tio 1808. ad triennium duntaxat renovata intercidat, Projectum Art. desuper efformatum medio ddo. 17. Maji Anni 1812. humillimae Repraesentationis, Suae Majestati Sacratissimae fine benigne elargiendae assensus substraverant, momentosum interim hoc negotium, Comitiis jam in finem vergentibus, per benignam Resolutionem Regiam ddo. 18. Maji ejusdem anni emanatam, in aliud magis oportunum tempus reservatum exstitit. Haec sunt illa comitialia, et deputationalia Elaborata, quae sensu Art. 15. praeteritae Diaetae in elaboranda propositione de Insurectione, Banderiis, et Decimis Exc. regnicolaris Reputatio in subsidium vocanda habet. Jam quod propositam Defensionis Regni deductionem concernit, hanc in concreto sumptam praeter varii generis Militiam Regiam, e proventibus Aerarii intertentam per diversae speciei contributionis, et subsidiorum, jam iu naturalibus, jam in pecunia, mox per colonos, et ignobiles, mox per ipsam Nobilitatem ‘i *