Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
19 moriantur — fii per Comitatum conscribantur,‘et consciéhíiöse ad numerum cxercitiiantlum limitentur — secundum quam limitationem ipsi A iri ecclesiastici nec non Banderiati exercituaro tenebuntur; Art. demum 18: 1198. decernitur, ut in Comitatu gentes juxta praescriptam limitationem, defixo termino semper paratae serventur, subnota perpetuae infidelitatis— Articulo 22: 1500. Viri ecclesiastici banderiati, gentes juxta Decretum Sigismundi, caeteri vero non banderiati, decimas tamen habentes juxta Art. lő: 1198. conservare-^ Articulo autem 21: 1504. ad uberiorem explanationem Articulorum 15. et 20. anni 1198. additum est, ut Viri ecclesiastici banderiati, et non banderiati decimas tamen habentes, gentes suas paratas habere, et tenere debebant; ita ut officialibus, et stipendiariis Regiis ad defendendum Regnum insufficientibus, statim levari, et quo opus fuerit mitti possint, et nec his sufficientibus, tunc postea gentes Dominorum Baronum, ac tandem eaeterorum regnicolarum in auxilium mittantur — Art. 31: 1500. Episcopo Veszprimiensi Praepositura Sanctae Trinitatis de Calidis Aquis Budensibus ultra Episcopatum confertur cum illa obligatione, ut gentes ratione ejusdem pro Regni defensione conservet, ex ejusdem Llad. 2-di I). 3. art. 49-no, et I). 4. art. 29. apparet, aetate hac decimas juxta contenta Decreti Andreae 2-di non argento et in pecuniis, sed in natura fuisse exactas. Sub Ludovici 2-di infelici regimine in dies semper increscens a Tureis Regni periculum, maximam provocavit virium populi hungarici intensionem , et plures de defensione Regni conditae sunt Leges; ast omnibus gubernaculi habenis laxatis, nullus earum procuratus effectus. — Miserabilem hunc Regni statum deducit Articulus 1-mus Conventus Tolnensis, quem in Vestigiis Comitiorum Kovachich integritati restituit; aliis ejusdem Conventus Tolnensis Articulis 2. 3. 4« 5. (i. et 9 — Conventus item Bachiensis de Anno 1518. Articulis 1. 2. 3. 15. 34. et 36. — Anni 1522. Art. 35. 52. et 54. — Anni 1523. 18. 19. 20. 21. 41. 42. et 41. •— Anni 1526. 8. 9. 10. 11. 12. 23. et 27. partim priores confirmantur in re militari institutiones, partim novae eis adduntur, et graviora regnicolis imponuntur onera belli. Articulis nempe 2. 3. et 4: 1508. Praelati Barones , et Nobiles unius etiam Sessionis, qui tamen ratione conservationis gentium non taxabantur per capita insurgere, Capitula, Conventus, et Abbatiae, ultra gentes quas ratione decimarum conservare debebant, item aliae etiam Ecclesiasticae personae, denique Moniales et Nobiles, nec non mulieres viduae de singulis 20. Sessionibus jobbagyonalibus unum equitem dare. — Juxta autem 5. et 6. Nobiles Dominorum servitiis, vel stipendiis occupati loco sui alium substituere —- quidam Comitatus loco equitum pro supra dicta 20 pedites pixidaros mittere debebant. Regiae Majestati a singulis Sessionibus jobbagyonalibus, seu Portis tam Regalium, Reginalium, et Dominorum , quam Nobilium contributio in 50 denariis solvenda decernitur Articulo 9. ejusdem Conventus; quod autem illa per colonos fuerit depensa patet ex subsequo Articulo 16. Conventus Bachiensis Articulo 1-mo Thesaurarii constituuntur pro conscriptione Bonorum, Dominorum quippe ideo, ut resciatur numerus Jobbágyomon, juxta quem gentes conservandas habebant, Nobilium vero ideo, ut pecuniae alias ad conservationem stipendiariorum, sive gentium exigi consvetaeThesaurariorum manibus assignentur, quorum muneris erat, gentes conducere;— Barones etiam banderiati, et Officiales finitima tenentes, juxta numerum Jobbagyonum gentes in confiniis pleno numero semper paratas habere, — Praelati vero tam ratione decimarum, quam etiam Jobbagyonum medietatem gentium suarum in confiniis conservare tenebantur — et gentes suas donec Thesaurarii providere poterant, ipsi Praelati, et alii Nobiles in confiniis intertenebant. Articulo 2. ejusdem Conventus Bachiensis , ad querimoniam A irorüm ecclesiasticorum decimas habentium, quod in exercituantium limitatione justo plus taxentur, nova ordinatur conscriptio; ut juxta exigentiam facultatum, et pro-5 *