Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

V 20 ventuum numerumque Jobbagyonum ipsorum conservatio gentium in Comitiis ju­ste limitari possit. Alibi a singulis 10 Jobbagyonibus unus eques statuendus determinatur. Art. 15: 1518. statutum fuerat, ut cuncta Beneficia ecclesiastica ab illis, qui ultra unum habent, Ilex auferat, ut plures etiam gentes pro defensione Regni conser­vari possint — Articulo 2G: 1518. Praedialistae Ecclesiae Szekszardensis in suis libertatibus conservandi decernuntur. Juxta Art. 31: 1518. omnes Praelati, Barones, et Regni Nobiles, atque Comitatus , gentes eorum in pleno numero in confiniis conservare debebant. Articulo demum 44. Decreta ejusdem anni, et ea directe, quae circa de­fensionem statuta sunt, usque solum proximam Diaetam valitura decernuntur, ade­­oque et exercituatio, bine gentium quoque, et Banderiorum intertentio ad hoc praecise tempus intelligi debet. Articulo 19: 1523. Domini et Nobiles, et alterius conditionis possessiona­­ti homines de singulis 10 Sessionibus unum equitem statuere, juxta vero Articu­lum 42. Praepositi, Abbates, Capitula, Conventus et Moniales, Jura possessio­nalia saecularia possidentes, pro personis suis equitem, de Jobbagyonibus autem prout alii Nobiles a 10. Sessionibus unum equitem statuere,— Saeculares tamen Praepositi, aliaeque personae Ecclesiasticae duplex beneficium habentes, seu in dignitate constitutae, juxta suorum Praelatorum limitationem personaliter compa­­rere debebant. Condescensio in Nobilium , aut Praesbyterorum domibus Articulo 21. con­tra voluntatem ipsorum tempore progressionis ad bellum sub poena capitis pro­hibetur, — Articulo item 44. ad gentes levandas per Regiam Majestatem solven­di Capitanei in singulis Comitatibus constituuntur. Articulo 4 : 152G. mentio fit subsidii per regnicolas ad intertentionem con­finiorum oblati. — Articulo autem 39. ejusdem Anni de singulis jobbagyonum Portis subsidium 50 denariorum, incluso etiam lucro Camerae offertur; unde pa­tet istud quoque subsidium per colonos fuisse solutum. Anno hoc 152G. Tureis jam Belgradum cum 300 millibus Armatorum ad­venientibus decernitur : ut Regia 3Iajestas ultra Bandérium suum, et gentes, qui­bus juxta Decreta Regni tenebatur, quo majorem eorum numerum in promptu habeat — juxta Art. 9: 10: et 11 : ejusdem anni Praelati, et Barones ultra nu­merum gentium, quas juxta contenta Decreti conservare, imo et potiores Nobili­um non more solito, sed urgente necessitate onus belli quo majori apparatu in se assumere debebant — hocque fine universi Praelati, Barones, et Nobiles, juxta eorum facultates limitabantur, ac insuper viritim insurgere, et ipsi rustici per sin­gula capita parati esse debebant, juxta voluntatem Suae Majestatis, vel in quinta parte, vel ex toto insurecturi. Et Regna Transilvaniae, et Slavoniae juxta revidendas, et adprobandas Constitutiones suas exercituent. Articulo 27: 152G. ut denique omnis Dominorum, et Nobilium non ban­­deriatorum, qui adminus 50 equites tenere non poterat, pecunias exercituales ad medium Comitatus dare teneatur. Articulo praecedenti 23. ejusdem anni consvetudo illa Dominorum, quod sub nomine Juris Patronatus bona Ecclesiarum, et religiosorum Ordinum, atque Monialium tempore connumerationis pecuniarum exercitualium, inter Bona sua connumerari faciant, unde stipendiarii in Comitatibus diminuti essent, abrogatur, Bonaque talia in medium Comitatuum connumeranda statuuntur, exceptis illis Ecclesiarum beneficiis, quae de Bonis, et Haereditate Dominorum essent funda­ta, — Articulo autem 30-mo 152G. gentes Dominorum Baronum, sine haerede

Next

/
Thumbnails
Contents