Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
accessorie disquiri satius esse, celcriusquc, quam in moderna provisione pertractari posse arbitrabatur Regnicolaris Deputatio. Ex praemissis sequitur, quod etiam tunc, side intcrimali mulieris intertentionc sub decursu Litis providendum sit, quia quaestio de objecto civili subversatur, tantum civili Jurisdictioni Judicatus competat, quae tamen ob subversans in mora periculum , intertentione uxori ante adinventum divortium caeteroquin citra quaestionem competente, recurrenti summarie, et eadem ratione, sicut puellis quoad jus capillare subvenire debebit. Quibus conclusis sua Eminentia Dominus Cardinalis Princeps Primas relate ad accessoria Causarum matrimonialium, et quoad Causas Testamentarias diversum sensum depromendo, separatum Votum sub subnexum exhibuit. Cactorum Sedes spirituales etiam ex scandalo procedere solent, et quamvis id ex ratione conservandae disciplinae ecclesiasticae, nec in posterum plane prohibendum videatur; quia tamen Fora ecclesiastica ad Correctionem inediis spiritualibus duntaxat uti queunt, in nexu etiam Postulati Jurisdictionum Anno 1807. Regni Comitiis propositi, et in postremis Comitiis reiterati, providendum existimabatur, ne illa mulctas pecuniarias, vel poenam corporis afflictivam, aut libertatis restrictivam dictare valeant, sed potius scandala, quae hujusmodi poenas dictandi necessitatem involverent, secundum Codicem criminalem per Fora secularia pertractentur. Denique Cum sententiae divortii per Fora secularia latae, dictaminc Articuli 20: I79f quoad effectus civiles ubique pro validis haberi debeant, ex incidenti gravaminis, in proximis Comitiis propositi, conclusum est, Sententias per quas divortiati conjuges a matrimonio cum certa persona ineundo inhibentur, non secus, quam via novi Judicii alterari, proinde nec distinctae quoad matrimonium quaestioni per Consistoria subjici, nec inter personas inhibitas. Conjugium ullo sub praetextu admitti posse. In reliquo iis, quae bona temporalia, civilesque Actiones Regnicolarum contingunt, a Jurisdictione ecclesiastica plene separatis, et abstractis, cum in spiritualibus secundum Leges divinas et canonicas judicandum sit, hinc activitate Sedium spiritualium ulteriorem discussionem haud requirente, easdem in pristino suo statu relinquendas esse suapte sequebatur. Quibus conclusis in nexu eorundem proponitur. a ai ít a id a»® 8 as» De Sedibus Spiritualibus. §. 1. Causis ad invalidationem Testamentorum ex defectn solennitatuin externarum a Judicatu Sedium Spiritualium abstractis, hae ad concernens saeculare primae Instantiae Forum transferuntur. I §. 2. Perjuri vero dehinc peraeque coram saeculari Foro convenientur. §. 3. Sed et occursuras in Causis Matrimonialibus Catholicorum, quam aliorum Articulo 20: 179o. attactis mixtis Matrimoniis illigatorum Conjugum, quae-