Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

27 sí Ionos Dotis, Parapherni, et intertentionis Fora Ecclesiastica a imulo deinceps pertractare non poterunt, verum Pars praetendens ad acquisitionem horum, prp­­nunciato in Sacra Sede Divortio, coram concernente saeculari Foro agendum ha­bebit, nisi Partes eatenus quoque in Judicatum Sedis spiritualis via amici Tra­ctatus, vel Compromissi ah utrinque subscribendi consenserint, eo suapte intelle­cto, quod nec in hoc quoque casu Appellata extra Regnum quoad quaestiones bo­nis temporalibus innexas locum habere possit. §. i. In casu autem, quo relate ad mulierem ob qualecunque incidens usque exitum etiam Causae Matrimonialis, separatae intertentionis necessitas emer­geret, concernens Jurisdictio quantitatem Summae intertentionalis pendente quo­que Lite divortiali, habita status bonorum, propriae item substantiae, prout et aliarum ad rem spectantium circumstantiarum, condigna ratione, pro justo, et aequo determinabit, et determinationem suam etiam in effectum deducet. §. 5. Titulo demum scandali Fora ecclesiastica nec poenas corporales, nec subeundam in publicis correctionis locis reclusionem dictare valebunt, verum talis suis in casibus Actione publica ad praescriptum Codicis Criminalis per Fo­ra saecularia suo modo irroganda erit. §. 6. Postremo cum Sententiae in divortialibus Causis per Fora saecularia latae, quoad effectus civiles ubique pro validis haberi debeant, personae Senten­tia supremi Revisorii Fori ob complicitatem Adulterii, a Matrimonio invicem in­eundo inhibitae, nisi concernens aggravata Pars Sententiam in sui favorem via Novi praevie alterari proeurasset, distinctae quoad Matrimonium quaestioni per Consistoria subjici, et ad Matrimonium invicem ineundum admitti non po­terunt. # §. 7. In reliquo Sedibus spiritualibus in praehabita activitate sua relictis, Sententiae earum per Fora saecularia effectui dabuntur, promptaque iis assisten­tia praestabitur. Jazyges et Cumani, teste Belae IV-ti et Ladislai IV-ti Privilegio, a suo in Re­gnum ingressu, Judicibus tantum in medio ipsorum constitutis , Capitaneis item, et Regni Palatino, qua supremo eorum Judici suberant, et quamvis sub initium praeteriti Scculi Ordini Theutonico fuerint inhypothecati, Status tamen et Ordines Regni in Comitiis An­ni 1715. diserte declararunt, quod subsecuta Districtuum horum ad Coronam Regni re­stitutione, vigore positivarum Legum, usu etiam reali firmatarum, judicatui Palatinali, cum suis immunitatibus et privilegiis, juxta sensum etiam Articuli 44: 1655. reapplican­­di sint. Resoluto propriis illorum pecuniis pignore, sub initia Regiminis Mariae There­­siae, Anno 1745. per elargitum benignum Privilegium postlimino ad legalem antiquam consistentiam repositi sunt, et in hac per Articulos 25 : 1751. et 25: 1791. in perpetuum conservandi ordinantur. Quapropter Jazygum et Cumanorum municipalia Judicia, non tantum longaevo usu probata, sed iteratis etiam Legibus et Privilegiis firmata, tamquam 7 *

Next

/
Thumbnails
Contents