Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

25 ARVii<BuibiV8 Timii» De Tabula Septemviralt. • Tabula Septemviralis prout hactenus, supremum erit Forum Revisorium, ad quod universae Regni Hungáriáé, adnexarumque Partium Regnicolarum Cau­sae a Tabula Regia Judiciaria, Tabula Ranali, et Sede Tavernicali, item Crimi­nales a Tabulis Judiciariis Partium Regni Hungáriáé Danubianarum, et Tibisca­­narum transmittentur» Praeter praemcmorata ordinaria Fora, sunt etiam in Regno quaedam extraordi­naria, et in specialibus Casibus, aut ratione certorum Districtuum judicatum exercentia Judicia. Inter haec primum locum sortiuntur Sedes spirituales, ad quarum provinciam praeter Causas spirituales, insuper ex Articulo 3: 1462. Causae invalidationisTestamen­torum ex defectu solennitatum externarum, perjurii porro, atque matrimonii, et ejus accessoriorum, nec non ex scandalo hactenus referebantur. Causas spirituales, et matri­moniales Catholicorum etiam ex mixtis matrimoniis exortas, seu substratum illarum prin­cipale, quod in posterioribus quoque Sacramentum est, seu leges, secundum quas deci­di debent, spectentur, Fora spiritualia proprio jure sibi vendicant; verum quod ac­cessoria matrimonialium Causarum * quippe Dotem, Allaturam, Paraphernum, ac in­­tertentionem adtinet, tum quod sensu Articuli 15: 1647. factum bonorum mobilium, atque immobilium, debitorum item, ac aliorum similium negotiorum concernentes processus in Foro seculari ventillari, et dijudicari debeant, tum quod Fora eccle­siastica eatenus sententias suas effectui mancipare nequeant, et caeteroquin haec ob­jecta, si accessorie non petantur, dictamine Articuli 16: 1647. ad Judicatum secularem spectent, censet Regnicolaris Deputatio tam haec, quam etiam Contractus sponsalisti­­cos, pro futuro secundum factam isthic in projecta Legum civilium Articulo 42. propo­sitionem, ad ineundum matrimonium alioquin neutiquam obligaturos, a Sedibus spiri­tualibus abstrahendos esse; quamvis enim ex hac provisione multiplicatio litium suapte secutura sit, et finito primum matrimoniali Processu, alter ad obtinendam Do­tem, Allaturam, Paraphernum et intertentionem, coram sua competentia seculari su­scitari debeat; praestat nihilominus hanc anomaliam tolerare, quam, quaestione matrimo­nii a Foro ecclesiastico, et superrevisione summi Pontificis abstrahi nequeunte, admittere, ut vel accessorie objecta civilis Jurisdictionis ad exteram Jurisdictionem deriv entur. Cum interim provisio hominis tollat provisionem legis, nihil utique obstare videtur, quomi­nus ex Compromisso haec quoque in Foro spirituali, addita tamen ea limitatione, ne etiam in hoc casu Appellata in iisdem ad Fora extera locum habeat, pertractari possint. Caeterum , quod in praesenti casu necessitas svadét, hoc incommodum in aliis casibus nullatenus tolerandum videbatur, ac proinde, cum Sedium spiritualium Judicatus in Cau­sis perjuriorum, et Testamentorum »ita comparatus sit, ut his provincia sua defunctis, ulterior Processus ad poenam perjurii, et respective ad successionem, vel implementum Testamenti promoveri debeat, ipsa vero perjuriorum, Testamentorumque indoles nihil omnino in se contineat, quod interventionem Sedium spiritualium, necessario requi­reret, eapropter tam perjuria penes publicam Actionem secundum praescripta Codi­cis criminalis, quam et Testamentorum solennitates, pr eo, ac illorum substratum uni vel pluribus Jurisdictionibus adjacet: coram Successionum Judicibus, et pro renata Op. Jt/r. /. 7

Next

/
Thumbnails
Contents