Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
c 0 24 Tabula Ranalis aboleri eo minus potest, quod per id nec admatnrationi Causarum, nec Litigantium expensis consuleretur, qui Processus Juris, ac Invalidatorios Domi suae et facilius, et leviori sumtu promovent, quam in tanta distantia coram Tabula Regia, caeteroquin laboribus satis gravata, promoturi essent, quin eidem per propositam Vice-Bani , et I iotonotarii cujus tianslocatio caetcroquin etiam ex respectu generalium Congregaiionum nonnullas dillicultates pateretur, in ratione imj>ensarum et fatigiorum aliquod alieviamen accederet. Ilis proinde moti\is ducta praesens Regnicolaris Deputatio, utramque praedictarum Tabularum in statu quo relinquendam, ita nihilominus constituendam censet, ut Tabula Judiciaria easdem civiles duntakat Causas, quae in Regno ad provinciam Tabularum judiciariarum spectabunt pertractet, Tabula vero Banalis Processus, quos Tabula Regia judicat, demtis tamen causis criminis laesae Majestatis, et Notae infidelitatis, Ariculo 50: 1700. judicio Tabulae Regiae judiciariae reservatis, in prima instantia, rei i|uos autem a Tabula judiciaria; non secus a Sedriis Comitatuum appellatos tam Civics quam Criminales, a Civitatibus autem Criminales in via Appellatae decidat, et revideat, pro súperrevisione autem sensu Articuli 0: 1807. cunctos tam in prima, quam et ^ecunda instantia decisos immediate ad Tabulam Septemviralem transmittat. Atque hoc ensu concinnatus proponitur AHiíTlK©®!!»®© TTL De Tabula Judiciaria Regnorum Dalmatiae, Croatiae, et Sclaroniae, Tabula item Banali. §. I. Sedibus Judiciariis Comitatuum in Arliculo III. coordinatis, Tabula Judiciaria Regnorum Dalmatiae, Croatiae, et Sciat oniae judicabit cunctas illas Causas civiles, quae ex dispositione Articuli IVr. §-phi 6. Tabulas Judiciarias Parium Regni Danubianarum, et Tibiscanarum concernunt, via Appellatae dehinc etiam ad Tabulam Banalem deducendas. §. 2. Ad Tabulam autem Banalem qua Forum primae Instantiae, demptis casibus Criminis laesae Majestatis, et Notae infidelitatis, velut ex dispositione Articuli őf). 179° Judicio Tabulae Regiae reservatis Causae illae pertinebunt, quae secundum Articulum V. Judicatui Tabulae Ilegiae Judiciariae subjectae sunt, non secus ad eandem Tabulam qua secundae Instantiae Forum deducentur porro quoque universae Causae criminales a Foris primae Instantiae appellatae, et tam hae in casu Legis, quam et civiles abinde appellatae in via ulterioris appellationis porro quoque ad Tabulam Septemviralem transmittendae erunt. Tabula Septemviralis pro universis ex Regno, et partibus eorsum deductis Causis superrevisorium Forum constituit; cumque supremum justitiae Tribunal unum esse eporteal, hactenus porro Tabula Septemviralis cunctis causis ad eam appellatis, super- 1 ‘videndis continuo sutfecerit, nec quidquam, quod in ea corrigendum, aut emendandum viset, observetur, install! suo relinquenda est. Quod ipsum enuncians, et superductu /. ppcllatae, in superioribus stabilitis principiis adeomodatus proponitur