Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
20---- ~ tariis Personalis Praesentiae Regiae Locumtenentis, in referendis Causis activitatem habituros, denominare dignabitur. §. 2. Usque tempus perduraturae Causarum accumulationis, Causae quoque civiles appellatae, diebus per Praesidium Fabulae Regiae Judiciariae determinandis, in duobus separatis Senatibus, uno, eodemque tempore revidendae, Sententiae tamen in pleno publicandae erunt, provisione hac revidendarum in duobus Senatibus Causarum, ad Processus Tabulares neutiquam extensa. §. 3. Senatus hi, de Termino, in Terminum alternabunt, norma vero alternationis a catliegoria, et senio ofiicii Commembrorum petetur; salva Causarum Regalium Directori, cui voluerit, Senatui interveniendi facultate. §. 4. Senatus hoc cum exordio cujusvis Termini secundum praeindicatam normam deligere, moxque in Sessione publicari facere, ad Praesidem Tabulae Regiae pertinebit. §. 5. Praeter Causas, quae in Codice criminali Tabulae Regiae Judiciariae speciatim delatae stint, Judicatui ejusdem dehinc etiam suberunt Causae sequentes : Fisci Regii ex* Defectu, Nota, vel Coronalitate. Ex Jure radicali ad acquisitionem, vel revindicationem bonorum. * Ad aequalitatem, vel inaequalitatem Juris. Metalis ex Privilegio. Decimális ex Jure. Ad dandam, vel recipiendam rationem Contradictionis. Ad invalidationeiu Fassionum ex praejudicio. Ad invalidationeiu Testamenti. Ad invalidationem Cambii. Ad invalidationem Transactionis. Ad invalidationem Contractuum, Quietantiarum, et Obligatorialiuin. Ad sublationem Curialium Beneficiorum.