Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

If) 2. ) Quia porro stanto principio, cui activitas Tabulae Regiae in prima Instantia judicandi superstruitur, ex Causis, coram illa decurrentibus vix aliae, quam quae prae­cedente Articulo enumerantur, abinde avelli possunt; ex Causis vero appellatis, cum ex Sedriis Comitatuum ab antiquissimis temporibus ad Personalem Praesentiam Regiam ap­pelletur, ne huic Sedriarum praerogativae quidpiam decerpatur, nonnisi tales videren­tur, ad Tabulas Judiciarias transferri posse, quae Sedes Judiciarias Commitatuum non contingunt, cujusmodi translatione quamvis quidem Tabulam Regiam notabiliter suble­vandam esse negari nequeat, cum tamen numerus harum Causarum minor sit, quam ut longe maxima pars illarum, quae ad judicatum Tabulae Regiae spectant, ultra etiam ei­dem inhaesura non sit, eapropter e re futurum existimat Regnicolaris Dcputatio, ut usque tempus perduraturae Causarum accumulationis ad lucrandum in revisione physicum tempus, non saltem Causae criminales juxta dispositionem Articuli 0: 1807. sed civiles quoque appellatae, diebus per praesidium determinandis in duobus separatis Senatibus uno eodemque tempore revideantur, Sententiae tamen in pleno publicentur, neque pro­visio haec ad Processus tabulares extendatur. Quibus praestabilitis \ 3. ) Ut in Coordinatione horum Senatuum omne arbitrium excludatur, id ad­optandum videbatur, ut illi de Termino in Terminum alternent, norma vero alternatio­nis ex cathegoria, et a senio oflicii petatur, eosdemque Paeses Tabulae Regiae cum ex­ordio cnjusvis Termini secUndum hanc normatu efformet, et in Sessione publicet. Erant nihilominus, qui Tabulae Regiae per erectionem distincti in Curia Regia appellatorii Fo­ri melius subvenire censiierunt, et Opinioni suae inhaerendo isthic adnexa Moliva sepa­rato Voto sub j III ;■ adjacente complexi sunt. » Caeterum quantum ad activitatem Tabulae Regiae, in prima Instantia judicandi, censet Regnicolaris Deputatio praeter Causas criminales, quae in Codictí Criminali ex­presse eorsttm reservatae sunt, in reliquo illam ad Causas quae juris radicalis discussio­nem quocunque ex incidenti, seu quippe principaliter, seu accessorie involvunt, nec non ad illas, quae facti ciijuspiam, litcrarumve Jnvalidationem , interpretationem , et obsta­culorum remotionem exposcunt, restringendam esse, activitate subalternorum Fororum, involutiones ipso jure nullas, quippe de proprietate tertii, sine ejusdem concursu, aut consensu per queincunque factas, accessorie seponendi porro quoque iu salvo permanente. In borunj igitur sensu elaboratus est A ii 'J' 1 ü V De Tabula lieg ia Ut accelerationi Justitiae hoc magis consulatur, annuente Sua Majestate Sacratissima, Status, et Ordines sequentia decreverunt: §. 1. Defixo per Articulum 25: 1723. ad integritatem Judicii noveni Ju­dicantium numero porro quoque constabilito, ultra modernum Individuorum 'ra­bulae Regiae statum, Sua Majestas Sacratissima quatuor Assessores Regios, et ex bis ultra modernos octo, adime duos Referentes Assures, parem cum Protono­i) Q 3 7, Judiciaria.

Next

/
Thumbnails
Contents