Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

6 Coordinatis cunctis internam oeconomiae propositi lal>oris partitionem defigen­tibus, ipsi jam pertractationi manus admota fuit. Systema nullum coalscere posse, quin principia quae normas ei dent praevie constabiliantur, nemo infitiabitur. Perquirenda igitur erant prae omnibus reliquis, summa illa capita, e quibus universae secundum quas regatur res literaria, promantur regulae: praepostero enim nonnisi ordine fieri quiret, ut coordinatis antecedenter multiplicibus rei litorariae institutis, tum demum librentur ea, quorum spiritum per cuncta diffusum cernere oportet. Pertentato proin Articulo per Deputationen! Anni 1791. de Systemate generalium principiorum nationales educationis proposito, complura reflexiones Deputationis hujus provocarunt. In limine statim occurerat axioma illud generale, cuncta Instituta publica lite­raria ita per universum Regnum collocanda esse, ut studiosa Juventus illa cum commo­ditate adire, et gratuitam ubivis Educationem consequi valeat. Esto quidem scopus desiderii hujus in abstracto sumtus quam saluberrimus sit, in bac tamen generalitatc eum enunciare, et pro norma universali stabilire vetat partim id, quod non paucae scholae privatis et loco affixis fundationibus nitantur, quas salva naturali aequitate et diserta Articuli 23-tii 1790. dispositione, loco movere cautum est; partim quod gra­tuita institutio in scholis Evangelicorum utriusque Confessionis effectuanda, prorsus inpos­­sibilis sit. Constat enim scholas has non ex fundo publico, verum e munificentia pri­vatorum erectas et servatas, ad certa fundationalibus literis designata loca, per ex­pressum in tantum restricta haberi, ut plane respectivarum fundationum administratio, plerumque a dispositione localium Conventuum dependeat. Constat insuper fundationes lias non esse tantae extensionis, ut Professores Didactris quibus tenuitas fundi qua­damtenus suppleri svevit, carere possint. Constitutione itaque Articuli 2(i-ti 1790. §-phi 5-ti in suo esse permanente , supra enunciatum axioma respectu Scholarum Evangeli­­carum utriusque Confessionis obtinere nequit. Et cum illud sit Deputationis hujus de­siderium, ut istae quoque modalitate infra declaranda ad generalia principia per articu­lum stabilienda coordinentur, enunciationi illi conveniens addendum erat temperamen­tum. Accedit eo, quod Deputatio haec spectata fundi Studiorum tenuitate, eundemque sublevandi imperiosa necessitate, moderatum in Scholis altiortbus Catholicis quoque desumendum Didactrum svadeat, proin gratuitam ex toto institutionem, Principii in­star quod omnes et omnia regulet , statuere nullatenus possit. Stitit se porro consideratio illa, propositam puncto 3-tio mcdalitatem , qna in dotatione elementarium scholarum pauperioris sortis Communitates per dominia terrestralia adjuvandae innuuntur, dubio nimiopere eventui obnoxia et inefficacia, proin scopo haud satis respondentia esse. Ne proin erectio summe necessariarum elementarium Scholarum ab arbitraria unice Dominarum terrestrium dependeat discretione, lege enuncian­­dum videtur, ut ubi Coihmunitates pro dotandis idmodi Scholis non sufficerent, et a Do­miniis terrestralibus juvamen obtinere nequirent, e fundis etiam fundationalibus, item a beneficiatis Ecclesiasticis, quibus id vi Articuli C-ti et 12-mi 1548. incumbit, pro vi­ribus subleventur. Provisio haec, praebuit una argumentum superandi illius in Operato ecclesiastico expressi desiderii, ut in casum enasciturae necessitatis supplendi defectus subsistentiae Ludi Magistrorum in annuis 100. llorenis defixae, fundus literarius ex ob­tutu instructionis publicae per eosdem procuratae, eo concurrere sit obstrictus. Cum enim desiderium isthoc, etsi non undiquaque iniquum, ob arctas nimiopere fundi studiorum sibi ipsi nullo anno sufficientis circumstantias, effectui dare , numerum possibilium ex­cederet, Ludi Magistris vero hic sub obtutu docentium considerandis prospiciendum omnino foret, modalitate supra recensita semet, optime, et fundo et viris consuluisse censet Deputatio. Circa methodum docendi, puncto 4-to pauca qnaepiam addi debere, quotidiana loquitur experientia. Commonstrat illa quippe, in Scholis intraregnanis cujuscunque Religionis, memoriam tenellae Juventutis verborum potissimum onerari faragine, nullo habito respectu mim sufficientem rei propositae, deductarumque idearum penitiorem cognitionem sibi comparaverint, indeque evenire, quod Juvenes passim superficiali so­lummodo scientiarum cognitione imbuti, pro gerendis publicis officiis, et vita practica minus habiles efformentur. Cui gravi naevo ut obvietur, opportunum hoc Joco monitum adjectum fuit. Sed ad illos etiam paternam administrationis publicae curam exporrige­re officii est, qui, seu quod propensio ipsa liberque destinationis futurae delectus, seu ingenii extrema mediocritas, seu mediorum vitae defectus eo invitet aut cogat, haustis primis generalibus cognitionibus, a pede ad altiora efferendo abstinent vel arcentur. Non minus et ad rudioris cumprimis Conditionis ruricolas, qui necessariorum manua­lium laborum, ac minutiorum Industriae ramorum cognitione destituti, magnam anni ♦

Next

/
Thumbnails
Contents