Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

7 partom (pia labores campestres silent, corn industriae nationalis et propriae etiam rei domesticae jactura, moralitatisque innegabili periculo, plerumque otiosi transigunt. Cunctis bis, quibus quidem punctum 5-tum prospectum habere etiam voluit, longe ta­­nien adeomodatius, immo apprime , Instituta partim oeconomica partim polytechnics partim industrialium Scholarum nomine venientia subvenient, quibus Juventus penes adeomodam intellectualem institutionem, in diversis destinationi suae aliteris remotae congruis technicis occupationibus, manualibusque laboribus sese perfisiendi occasionem nanciscetur. Indefessa legislationis inde a tempore coalescentis elaborati, quod Deputationi huic expendendum subjacet cura, excolendam et perpoliendam linguam patriam pera­manter complectebatur, ut adeo non unum adsit Comitiorum vestigium, quibus nihil hanc in rem ordinatum Legum Tabulae exhiberent. Ilis curis suos etiam conatus jun­gere, et in quantum tam hae quam illae versus scholas dirigerentur, jussa puncti 7-mi eo extendere et augere se debere, autumabat haec Deputatio, ut in singula Classe ahio­rum studiorum, una adminus disciplina idiomate hungarico proponatur, et nemo nisi in studio linguae patriae profecerit, ad altiora Instituta admittatur. \ Reflectendo dein ad desideria SS. et 00. sub decursu postremorum Comitiorum sub 21-ta Maii 1827. altissimo Suae Majestatis Sacratissimae obtutui demisse substrata, ut Bona ad fundos Institutionis literariae pertinentia, modernae domesticae Administra­tion! substrahantur, et in minoribus quoque corporibus quam fructuosissime elocentur, id quidem esti non his prorsus utpote perennaturae legi neuti quam adeomodis, iis ta­men, quae omnimodam fundorum usuationis certitudinem procurare possunt, constitu­tionibus enunciare, punctoque 10-mo inserere, sua non carebit utilitate. Ut autem ea etiam , quae eadem hac 24-tae Maii 1827. repraesentatione per SS. et 00. diaetaliter congregatos intuitu independentiae Regiae Scientiarum Universitatis, totiusque Rei Jiterariae hungaricae semper manutenendae, ad altissimam notitiam per­lata fuerunt, et per hanc quoque Deputationem utilia necessariaque agnoscuntur; suum sortiantur effectum, id quod his prospicit, puncto 12-mo adjectum fuit. Ex incidenti enunciatae ad hoc punctum opinionis illius, ordinem tradendorum studiorum, delectum librorum scholasticorum, coordinationem rei literariae in suas sub­divisiones partitam , et ad specifica deductam, exeeutivae Potestati committi debere proin determinationis Comitialis objectum haud constituere, Dominus Comitatus jVeo­­gradiensis Nuncius contrarium sensum fovens, ejus declarationem in forma Voti separa­ti cnnunciatam exhibuit, ultimis operati praesentis paginis sub j. adjacentem. Denique quatenus omnibus in conformitate praestabiliforum horum principio­rum elargiendis organicis ordinationibus et instructionibus quam maxima accedat publi­citás, et quilibet de modo publicae educationis et institutionis Juventutis plenam cogni­tionem habere possit, id specialiter puncto 13-tio intexendum erat, mentionatas ordi­nationes et instructiones, semper typis publicis edendas, et cum Regni Jurisdictionibus communicandas esse. Quibus omnibus pensatis et libratis, sequens substernitur: De Systemate Generáltam Principiorum Nationalis Educationis. Cum natura et scopus nationalis Educationis in eo defigatur, ut cuncti Regni Accolae cujuscunque classis, nationis, et religionis, eandem educationem, moralem et physicam, eandemque Jiterariam Institutionem Regni Constitutioni, et ejusdem situi politico conformem, futui aeque unius cujusvis destinationi acco­­modam et sufficientem accipiant, ideo Status et Ordines relato Reputationis Re­­gnicolaris super Systemate generalium principiorum ejusdem nationalis educatio­nis in sequelam Articulorum 15: et 67: 1791. et Articuli 8: 182f elaborato ope­re, sequentia Principia annuente Sua Majestate Sacratissima pro perpetua et sta­bili norma, jnxta quam universa publica nationalis Educatio, Institutioque lifera-2 *

Next

/
Thumbnails
Contents