Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Academiis Regiis et Lyceis

50 omnibus studiorum partibus diligenter, non solum verbo, sed etiam exemplo ad fervorem et aemulationem incitent, contineantque in industria et assiduitate ac­­curataque disciplinae Scholasticae observantia, quod spe honoris et praemii, mr­­tuque dedecoris magis, quam poenis facient et obtinebunt; ubi tamen punire de­buerint, in puniendo non sint faciles, multo minus praecipites. §. 140. Sub initium anni conficiant catalogum suorum discipulorum, dein notent attente, qualem quisque singulis mensibus profectum faciat et locum inter suos obtineat. Est autem profectus unius cujusque, vel singularis et insignis, vel bonus, vel mediocris, vel malus, unde certae classes sunt conficiendae et ado­lescentes distinguendi. §. 1 11. In iis quae ad Studia Disciplinamque scholarum pertinent, obtem­perabunt Magistri Directori, quo inconsulto neminem dimittent, aut in numerum Discipulorum recipient. Inter se vero fovebunt mutuam animorum eonsensionem, sinceramque Goncordiam. t Caput X. Instructio Exhortatorum et Cat e ehet arum. §. 142. Inter Magistros Gymnasiorum sunt Oratores sacri , quorum offi­cium generatim versatur in propaganda Religionis scientia et euranda morum ho­nestate ac probitate, unde Censores morum dici possunt. §. 143. Partes uniuscujusque erunt istae: die quavis festa non impedita, praesente Juventute scholastica operabitur rei divinae; tum ad alumnos perorabit sermone latio ; qui primo comprehendet brevem Epistolae et Evangelii enuclea­­tionem, deinde certam Christiani dogmatis partem explanabit, denique convenien­te morum instructione finietur. Post meridiem dabit institutiones proprie cate­­cheticas et sic omnia temperabit, ut auditores non tam vi externa aut metu re­prehensionis, quam Oratoris sui spiritu facundiaque in praestanda audientia con­tineantur. §. 144. Cum ipse sit in Gymnasio universorum Censor, ad ea quae pro pietatis exercitio, morumque disciplina sunt constituta, sollicite sit intentus, ut Juventus in aede sacra, publicisque religionibus ac comprecationibus, domi foris­que, congruentem morum maturitatem, honestaiemque preseferat. Demum vi­gilantiam suam extendent ad eorum quoque hospitia, qui sunt peregrini, et ab­sentes habent parentes, invisentque ad aegros et qua poterunt, ope fovebdnt. a ® sr a <© T. h De Academi is Regiis et Lyceis. §. 145. Ipsa Academiaruin indoles deposcit, ut traductis e Gymnasio ado­lescentibus et ad scientias sublimiores aspirantibus, ampla praebeatur occasio ad artes liberales disciplinasque severiores plenius et cumulatius ediscendas, quibus culti habiles reddantur, tam ad accipiendam uberiorem in Universitate Institutio­nem, quam ad praestanda Ileipublicae officia.

Next

/
Thumbnails
Contents