Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Academiis Regiis et Lyceis

51 §. MG. Nimirum hic jani non cives modo erunt fingendi, sed jacienda quo­que plenioris eruditionis fundamenta, tamquam iu aliquo Seminario, ubi Literati etiam suae ponant culturae initium, ut scilicet nationis in Republica literaria exi­stimationem famamque hungarioae Eruditionis cum dignitate sustinere aliquando possint. Esto quidem in obversum d#cretoriae iilins causae, quae Academiam Quinquc­­ecclesiis Jaurinum transferri procuravit , quod nimirum fundatio huic ultimo loco adfixa sit, niliil adferri possit : cum tamen argumenta quam plurima potissimum a situ et loca- Jitate partium Regni circumvieinarum petita, illocandam Quinqueecclesias Academiam vehementer exoptabilem redderent, censet Deputatio haec , Suam Majestatem Sacratissi­mam perdemisse interpellandam esse, ut praeeunte insigni et quam ardens in pátriámét Juventutem ejus sibi vendicat amor, laude digna munificentia Excellentissimi Domini Episeopi Quinqueecclesiensis Baronis Ignatii Szepessy, accedenteque fors aliorum etiam privatorum opera, in hac urbe Academiam introduci benigne admittat. §. 147. Ex quo ipso apparet, Academias has ita esse Regno toto distri­buendas, ut publicae hujus beneficentiae fructus, ad omnes ejusdem partes facile perveniant, ac illi etiam qui variis de causis ab Universitatis accessu prohibentur, Disciplinis sibi in posterum ex usu futuris , imbui possint. Quare cum Regnum omne in quatuor veluti plagas sit distributum, Academiae quoque oportunissime videntur esse collocatae: Cis-Danubium Posonii; Trans eundem Jaurini et Quin­­• que-Ecclesiis, Cis-Tibiseum Cassoviae ; Trans eundem Magno-Varadini; dnuique Zagrabiae pro Regnis Croatiae, Slavoniae et Dalmatiae. Caput I. De Studiis Academicis generatim. §. 148. Classi huic Instituti Literal ii ea destinantur Studiorum genera, quae ad varios Juventuti Academicae propositos fines sunt accommodata, ut sci­licet Adolescentes non Patriae solum, internaeque politicae Constitutionis ejusdem eximiam consequantur notitiam, sed etiam ut omnem Historiam comprehendant; leges domesticas et publicas pervideant, conditionem earum rerum quae ad reli­gionem, rem militarem, oeconomiam civilem, politicam et agrestem, ad opera manufacta et commercia referuntur, pernoscant. Ad haec jura in extera, impri­mis autem confinia Regna prout illa pactis conventis, foederibus et pacis instm­­mentis nituntur intelligant. Quem in finem necesse erit, ut totus Cursus acade­­micus in duas tribuatur partes; quarum prior Philosophiae et quae huic adnexae sunt disciplinis, altera Jurium et Politiae impendatur. Quae ultro hic sub a.) usque/.) breviter adducta sunt, potius ad Capita illa quae de legendis Professoribus , dandaque eis Instructione agunt, relegata fuere. Sunt tamen alia, quae considerationem deposcunt, et quidem: % Ad g.) Quod cum studium linguae patriae ad ordinaria relatum cuivis necessari­um evadat, et si ea quae tam in Scholis grammaticis, qpam Immanioribus eatenus con­stituta sunt observentur, evenire non possit, ut in Classibus altioribus grammaticae lin­guae praecepta recoqui debeant, proin Auditores Philosophiae, in formando elegantiori solum tam solutae quam ligatae orationis Stylo formandi sint. Linguae graecae hic nullam occurrere mentionem, utpote quae praeassumfo per Deputationen! Anni 1791. e Systemate , Studiis gymnasialibus implexa, ibidem tota ab­solvitur. Verum cum tardiores Ordinationes Regiae studium isthoc ad Cursum philosophi­cum tamquam extraordinarium transtulerint, et opinione Deputationis quoque hujus, lo­cus iste ci ultro relinquendus sit, Studii quoque hujus inter cetera Philosophis attributa, meminisse oportet. 13 *

Next

/
Thumbnails
Contents