Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Gymnasii
47 Caput VII. Instructio Directorum in Gt/mtiasiis et Scholis Grammaticis. §. 123. Scholis Grammaticis seu sint solae, seu cum Gymnasiis conjunctae, praeest vir maturus, literatus ac prudens, cum fieri potest semper © Collegio magistrorum vel emeritorum vel ordinariorum deligendus. Magistros e coetu Ordinum Religiosorum delectos longe melius posse contineri in officio, si Director sit vir illius instituti, quam si extraneus foret, non est quod ambigatur. Ut ideo id ipsum obtineat est necesse §-pho sic coordinato : §. 124. Candidatos pro his Praefecturis Consilio Regio tres designabit provincialis studiorum Director, addito voto, quem caeteris praeferendum arbitretur. Ordines vero Religiosi docentes, Directorem pro suis Scholis deligent, et supremo in Provincia studiorum Praeposito proponent, cujus est nulla excipiendi ratione habita, factum Consilio Regio repraesentare, ejusque confirmationem expetere. Si quando tamen visum fuerit e re esse, ut directio Scholarum non Religioso, sed extraneo cuipiam viro committatur, magistri religiosi ad hujus Jurisdictionem non alia quam officii ratione pertinebunt. §. 125. Officium localium Directorum est discernere, qui sint ad Scholas admittendi vel ad altiorem studiorum Classem promovendi? — Qui publicis e scholis accedunt ad Grammaticam, exhibere debent legalia et authentica Testimonia de studiis et moribus. Qui iero privatis ex Institutionibus veniunt, percontandi erunt, quae studia coluerint, et quatenus ? Gradum facere possunt omnes, qui calculum primae et secundae studiorum Classis retulerint, non tamen hi ultra Humaniora. Pertentabuntur autem illi qui alteram Humaniorum Classem terminant nonnihil severius, adnotabiturque meriti nec non profectus per totum Gymnasii cursum facti calculus religiose, ut inde pateat, an digni sint, qui admittantur, ad coetum Civium academicorum, illis nonnisi qui primae Classis tulerint Testimonia reservatum. Qui vero cujuscunque scholae sint discipuli, in tertia fuerint collocati, nisi forte velint studia deserere, classem repetent, et si hoc quoque anno adhaeserint, cujuscunque sint conditionis, dimittentur. Videant Directores ne fraudi vel favori locus concedatur. §. 126. Cum principio anni scholastici conficiendus, et in anno recognoscendus est Catalogus studiosae Juventutis, in quo aduotabitur uniuscujusque Nomen, Cognomen, Patria, Aetas, Gens, Parentes, Hosphium, modus vivendi, et si quem habet Instructor. §. 127. Leges scholasticas initio Semestris utriusque ritu solenui promulgabunt, et illarum observantiae intenti erunt, cumprimis autem dabunt operam, ut Juventus in studio religionis, disciplinaque morum, confirmetur. De statu et conditione adolescentum , coram vel per literas edocere Parentes aut illos quorum in cura sunt constituti non intermittant, ut hac ratione salutaria consilia ineuntur, et discipuli omnibus modis adjuventur. §. 128. In delectu praemiorum et poenarum adtendendum est, ad spiritum et indolem nationis , ac ad conditionem et characterem adolescentis. Si proin quando poenae adesse debent, sint tales, quae desides aut petulantes non ulciscantur sed emendent, ignavos ad diligentiam excitent, maleque moratos ad frugem revocent. — Si tamen aliquando fuerint, qui post verba et poenam, non tan-12 *