Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Gymnasii
» 40 §. 118. Senior Humanitatis Professor in omni Gymnasio est Pro-Director, cujus opere Director si necesse sit, potest uti in rebus oiiicii. §. 119. Ad ministeria scholarum destinati sunt custodes seu famuli, quos Directores denominabunt, et ad jussa sua exequenda stringent. — In omnibus vero utantur potestate sua cum moderatione, consiliumque petant a prudentia et fortitudine.- . Caput VI. De tegendis Magistris. Plurimum indubie ad rectam institutionem momenti adfert, si Docentes sint idonei, atque iis omnibus, quae Juventuti explanare debent, perfecte imbuti. At persaepe evenire videmus, quod Juvenes Philosophiam forte emensi, vixque ullis aliis provehendae sortis suae spebus subnixi, ad docendas scholas latinas animum adjiciant, et quae ipsi forte obiter tantum atque erronee in iisdem scholis olim didicerant, alios docere velint, atque in defectu plurium concurrentium, vel quia forte ad quaesita cum aliquo successu responderunt, passim ad Gymnasia pro docentibus suscipiantur. In his tenuibus admodum magistris, cubat quam maxime causa, tenuis etiam admodum Juventutis progressus. Nisi igitur scholas nostras interdicere velimus, omnes profecto nervos intendere necesse est, ut sensim boni parentur, optimarum artium Praeceptores. Ad obtinendum salubrem hunc finem conducere poterit, si quilibet sacer Ordo, qui institutionem litorariam exercet, per Novitiatum absolutamque Philosophiam, classem repetentium Humaniorum pro iis inducat, quos postea docendis scholis praeficere intendit. Istud per unicum in quovis Ordine virum in literis probe versatum biennio abunde perfici potest ita, ut Juventus haec magisteriis olim auctoranda, primo anno quatuor scholas grammatices, altero vero duas humaniores Classes solerter repetere, lectionique veterum Classicorum , prout et Institutionibus Methodologiae et Paedagogiao de industria vacare teneatur. Ad Classes has repetentium Ordinum religiosorum admittentur alii quoque saeculares frugi Juvenes, qui magisteriis sese aptare volunt, et e quibus quoad haec consequantur, praeclari domestici Institutores , magno rei literariae commodo legi poterunt, nisi malint se discipulos Palestrae istiusmodi constituere, quam Regia Scientiarum Universitas scopo eodem, pro quibusvis semet offerentibus apertura est. Provisione hac eventurum speratur, ut sensim ubivis idonei reperiantur magistri, et delectus major quam inodalitate Capite hoc proposita pateat. Igitur huic substituendus censetur §. 120. Ut autem major idoneorum Individuorum numerus e quibus magistri deligantur semper praesto adsit, tam Regia Scientiarum Universitas quam singulus religiosus Ordo cui institutio literaria incumbit, illa quidem absoluta Philosophia, hic vero et ista et No vitiatu terminato, Collegium repetentium gywnasialium pro illis instituet, qui postea docendis his Scholis se dicare volunt. §. 121. Durabit vero Cursus iste biennio ita, ut Juventus haec magisteriis olim auctoranda, primo anno quatuor Scholas Grammaticas, altero vero duas Humaniores Classes repetere, lectionique veterum authorum, prout et institutionibus methodologiae et paedagogiae de industria vacare teneatur. §. 122. Patere autem poterit ad Classes has repetentium Ordinum Religiosorum aditus, etiam saecularibus, qui id desiderarent, frugi juvenibus.