Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Gymnasii
Quac dein longa enumeratione a Juvene Humanitatis Scholas egresso deposcuntur, si quispiam etiam perfectionis gradus i» his postuletur, tot ac tanta sunt, ut non huic sed quadragenariae pene aetati conveniant, et utinam in viris etiam subactis et consumatis plena in mensura reperiantur. Nec tantundem ut in omnibus reperiantur interest, restat enim ct tempus et occasio, dummodo non deficiat voluntas, cognitiones adhuc parandi amplissimas. Quod tamen in universis hac jam aetate, et vel maxime ad Philosophica transituris requiritur et posci debet, est, sublimiorum mentis facultatum in primo (si dicere licet) stadio evolutio. Facit eo idearum affinium conjunctio, vel carum quae sibi inimicae sunt dissociatio, novarum ex praehabitis generatio; subdivisio generalium in suas species, aut harum etsi copiosarum revocatio ad unam, communi nota insignitam; verbo non solum memoriae sed cogitandi continua exercitatione adquisita habilitas. Non poterit haec ars aut scientia dici^ quia regulas adhuc non novit. At si huic plena lux ex praeceptis accesserit, Juvenis artem cogitandi sibi levi negotio familiarem reddet, et cum haec postes universarum doctrinarum obsessos teneat, illa opitulante, aditum ad has quoque parabit. Defectus habilitatis hujus querelas docentium Philosophorum generat, mitti sibi ex Gymnasiis juvenes immaturos, idearum formandarum, proin et illarum quae proponuntur capiendarum impotentes: temporis igitur doctrinae secus destinati partem magnam, excitandis unice inculte jacentibus intellectus facultatibus impendi debere, ni malint, ut quae proponunt, memoriae solum in spem futurae oblivionis mandentur. Prorsus eodem a fonte profluunt etiam lamenta ineuntium Academicorum, disciplinas sibi propositas captu perquam esse difficiles , obscuritatibus refertas , et herculeo nonnisi labore, ob verborum nominumque prorsus peregrinorum immensum acervum retinendas; se proin ct numero et pondere Materiarum opprimi, nec adjutorium ubi quaerant aut inveniant, scire. Gravia sunt haec; quia fundamentum omnis solidioris F.ruditionis respiciunt, ct ideo summa attentione digna, sed etiam digna ut Professoribus Humanitatis, quo illis tollendis, Juvenibusque continua intellectus exercitatione ad philosophica parandis incumbant, quam impensissime commendentur. Hic vero vices subibunt illorum, quibus §-phus hic redundat, in hunc fere sensum: * §. 115. Est quidem Exercitationum rerumque in Gymnasiis discendarum multitudo; sed meminisse oportet, Juvenes partim disciplinis valedicturos, vitae practicae; partim studia prosecuturas, sublimioribus scientiis parari. Sequitur bine insuper, praeter ea quae memoriam continua exercitatione acuerunt, altiores etiam mentis facultates excitandas fuisse, ufrobique enim solo memoriae adjutorio profectus vix ullus sperari potest. Adlaborent igitur Professores vel maxime in eo, ut discipulos observandi, combinandi, et rectum judicium formandi habilitate inbuant, et sic submota intellectus calligine, illos quidem, contra errores ex defectu judicii promanaturOs praemuniant, hos vero ad hauriendam solidiorem Eruditionem paratos, academicis transmittant. Caput V. De politica Scholarum Grammaticarum et Gymnasiorum gubernatione. §. 110. Superior Scholarum grammaticarum et Gymnasiorum gubernatio, «ad provincialem Directorem perlinet. At in hujus subsidium praesunt unicuique ludo grammatico prout et Gymnasio immediati superiores Directorum localium nomine, a pro\inciali Directore pendentes, diriguntque Gymnasium universum secundum suas regulas. §. 117. Executio omnium, quaecunque morum probit.atem, urb.anitatem, diligentiam, pietatem et profectum in litefis operari possunt, curae, vigilantiae et dexteritati Directorum sunt commissa, omni ergo studio agant, ut tam multiplici labori, fructus abunde respondeat. 0P. L iterar. 12