Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
Dum Deputatio Iiacc Regnicolaris Operatum systcmaticum in Re iiteraria, in sequelam Articuli 67-mi 1791. elaboratum, disquisitioni subiiccre coepisset, atque ut dispositioni ArticuliS-vi 1S27. hoc quoque in objecto satisfacere queat, quidnam habita ratione temporum, ex bis semet evolventium vicissitudinum, et progredientis indies culturae, ingeniique necessitatum, ex eo retinendum aut demendum, illi ve addendum foret, in deliberationem sumeret; primum et ante omnia, quaenam Dcputaioni opus examinandum concinnanti in commissis data fuerint, semet expendere debere arbitrabatur. i\on poterat non hic offendere in Articulum 67-um 1791. qui et Deputationen) illam in vitam vocavit, et agenda ejusdem enunciavit, qui proin sub duplici bocce obtutu, qua basim operationis totius figens, considerari debet. Iluic debitam attentionem dicando observatum fuit, duo praeprimis objecta attune in votis dumtaxat Regnicolarum posita, subsequis legislationis curis, reali consistentiadonataexstitisse. Provida quippe, ac non minus generosa Articulorum 7-mi 1808. 2-di 1812. et 17-mi ac lS-vi 1827. dispositio, Academiam Militarem constabilivit, Seminarium officialium futuram, qui militi bungarO , dum iniquos in Regem et Patriam assultus repressurus, amoris in utrumque ardore, magis quam constitutionali obsequio media inter pericula vocatur, sagaces non minus ac intrepidi praeluceant duces. Et ne scientiarum et artium pacis quoque progressui altius evehendo, sua desint adminicula aut incitamenta, /lrticulus 11: et 12: 1827. Societatis Eruditae seu Academiae hungaricae, excolendae in omni scientiarum et artium genere linguae patriae destinatae fundamenta icit; norma coordinationis, communi virorum eruditorum quamplurium authore Serenissimo Archiduce Regni Palatino in unum collato consilio, stabilita. Utrumque igitur adductum momentosum sane obiectum, prima tantum vivificantia elementa a Deputatione Anni 1791. accipiens, subseque ad sibi propriam consistentiam deductum , non utique curas consiliaque buiusce Deputationis Regnicolaris ultra deposcere poterat. Ilis igitur ex serie pertractandorum exmissis , ad id porro reflectendum erat, novum systema literarium in sequelam altissimorum Suae Majestatis Sacratissimae Ordinum Anno 1806. introductum, eiusque complexum in opere sub titulo: ,,Ratio edueationis publicae totiusque Rei literariae j)er Regnum Hungáriáé et Provincias eidem adnexus'''' juris publici facto , ad communem notitiam perlatum fuisse. Etsi vero multa immo quam plurima hujus operis contenta, illis quae Deputatio Anni 1791. tamquam desiderabilia proposuerat apprime convenirent, quia tamen alia ab his longe etiam diversa constituta ibidem cernerentur , Deputatio haec Regnicolaris tutissimo se tramite processuram judicabat, si ea, quaé sibi in primitivum elaboratum nefors observanda intervenirent, consultis nonnisi posterius rem in eandem altissima adprobatione donata Anni 1806. Codice ordinatis proposuerit. In quantum parte ex una cunctis praerecensitis agenda Deputationis hujus diminui eontigisset , parte ex altera accessionem eisdem procurarunt nec numero pauca nec obvii argumenti postulata et gravamina Statuum et Ordinum Regni, ex singulis ferme, rem literariam inter gravissima securitatem publicam et proprietatem privatam multifarie impetitam tuentes curas, nunquam ex oculis penitus dimittentibus Comitiis, ad hunc locum relegata. In quibus quidem exequendis^ Regnicolaris isthaec Deputatio eum modtim et ordinem tenendum sibi praestituit, ut ea quae systematica, et ad ipsam praeceptorum educationis doctrinae coordinationem in Hungária partibusque adnexis debite constituendam, requisita necessariaque judicantur, convenienti loco opportune expediat, quae vero aut ita superari nequire censebat, aut in specialibus casibus velut legi adversa proin graviter lata, vel in desideriis posita, proin postulari permissa exponebantur, ad finem concertationum suarum releget, quae universum concludant opiis. Op. Literar. 2