Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Vernaculis

28 a) Ut in omni Pago ubi Parochus adest Schola erigatur. b) Ut in Pagis etiam filialibus et praediis populosis ubi numerus prolium utriusque sexus scholas adire capacium notabilior est, praesertim si etiam pro Paedagogo eruendae dotis occasio adsit, ludus litorarius aperiatur. c) Ut in Pagis sibi in circulo vicinis, quae systematicam paedagogi sub­sistentiam singillative praestare nequirent, scholae communes pro sublevandis Com­munitatibus aut facilitando pubis scholasticae ad scholas accessu, introducantur. d) In locis illis ubi montes, fluvii, lacus et periculosae viae erectionem communis scholae Vetarent, proles tamen scholas frequentandi capaces plures re­­perirentur, Institutio prolium concredetur juvenibus in methodo docendi jam in­stitutis ea cum promissione, quod exacto cum diligentia triennio, magisterium in aliqua regulata schola sint consecuturi. e) Notarii oflicium a magisterio ubivis, ubi id fieri poterit segregan­dum erit. i f) Scholarum vernacularum in oppidis minoribus et pagis praefectura at­que procuratio, cumprimis commendanda est Possessoribus, templorumque Pa­tronis, loci quoque Curione in consilium vocato. g} Inspectio vero ipsa scholarum sacro Curioni concredetur, qui e prae­scripto statutorum peculiarium scripto consignandorum administrationem earundem procurabit, et cum Comitatensi scholarum Inspectore in rebus oilicii commercium literarium fovebit. ly) Sicubi Possessores locorum aut incolae ipsi scholam suam perfectiorem reddere, ac numerum paedagogorum augere voluerint, re cum Comitatensi In­spectore conmiunicata, nullum plane consilii tam salutaris patientur impedimentum, modo perpetuitati rite sit consultum. Caput VIII. \ De legendis ac dimittendis Magistris Scholarum vernacularum. Apprime fiet satis, consuleturque abunde Institutioni pubis cui scholarum haec genera destinantur, si observaverint quibus id incumbet, ut Magistri legantur nonnisi idonei, praecepta quotidiani obsequii hic fuse deducta, Inspicientes ipsi daturi. Tribus proin primis §§-phis contenta a ita enunciare sufficiet: §. 50. In deligendis scholarum vernacularum primariarum Magistris, huc intellecto artis delineandi seu graphidis et musicae quoque Magistro, sedulo viden­dum erit, ut unus quisque eorum in his quibus tradendis adhibetur, sit probe ex­cultus. §. 51. Omnes autem hi a Pro-l)irectoro Regio apud Directorem Provin­cialem proponentur, a quo pendebit eorum confirmatio. §. 52. Cum scholarum vernacularum in urbibus constabiliendarum cura, aediumque et sumtuum omnium administratio, locorum incumbat 3Iagistratibus, aequum sane est, ut paedagogorum delectus ad eundem pertineat. §. 53. In pagis et oppidis delectus idem, eadem tamen ut supra condi­tione ad scholarum Patronos, Possessores scilicet, locorumve Communitates per­tinebit, a quibus candidati jam ante approbati Inspectori Comitatensi proponentur,

Next

/
Thumbnails
Contents