Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Scholis Vernaculis
29 sine cujus assensu Magister autlioiitate ejusdem confirmatus, a munere nunquam amovebitur. Quod si ea quae insequentes duo §§-phi praecipiunt Inspectoris providentiae committi nequeant, fiduciae in eo locanda« argumentum ponderans, vix remanet. Suppleat haec igitur, insequens : §. 54. Inspectoribus incumbet vitam et mores nec non officii zelum Magistrorum quotannis perscrutari, et illos qui minus satisfaciunt, tempestive aut corrigere aut ad illorum dimissionem agere, salariaque et cetera emolumenta illorum cum interventu localis Magistratus aut Communitatis, in quantum fieri potest ita regulare ac stabilire, ut penes vitae frugalis custodiam, necessariis subsistendi mediis non destituantur. Tenebuntur autem Parochi locales scholas vernaculas frequentius invisere, examinibus prolium interessé, et informatives semestraliter Inspectori transmittendas subscribere. Magistri vero domos in quibus scholares degunt, repetitim adibunt, et au praeceptis sibi pro usu domestico datis morem gerant, observabunt. Caput IX Instructio Inspectorum Comitatensium Scholarum Vernacularum. §. 55. Conspicui hujus Muneris ratio eo generatim tendit, ut Institutum vernacularum Scholarum quarumvis, in Pagis et Oppidis cujuslibet Comitatus, pro incremento boni publici, optimo quo licet modo, promoveatur. Quocirca Comitatenses hi Inspectores curabunt: / a. ) Ut proles utriusque sexus, Scholas determinato tempore adeurate adeant; conscriptio earundem quovis anno instituatur, pro adjunctis cujuslibet loci Schola et Paedagogi constituantur, necessario Stipendio provideantur, et haeo exacte subministrentur; Aedes habendis Scholis et habitationi docentium rite adaptentur, necessariaque scholastica supellectili debite instruantur, in delectu Paedagogorum magna circumspectio adhibeatur, neque hi prius in Officio confirmentur, quam per decursum triennii ad explendum munus semet idoneos esse probaverint. Viribus et aetate fractis Paedagogis subveniatur, quo et institutioni prolium et horum sorti prospiciatur. i Restrictio librorum Scholasticorum hoc puncto enunciata, qtioad Scholas Catholicas supervacanea, intuitu Scholarum Evangelicorum vero effectuabilis haud est, proin merito Isthinc exulabit, una cum iis quae distinctionem inter Scholas ratione diversitatis Confessionum enunciant; haec enim in superioribus jam sunt abunde semota. In vicem horum dicetur : b. ) Ut Scholares libris scholasticis prov ideantur, Studiorum Argumenta pro ratione horum Ludorum praescripta exacte proponentibus. Insuper prospiciatur, quo sexus sequior ubi possibile fuerit in separatis Conclavibus, vel adminus ad separata scamna illocatns,. in iis quae ad industriam attinent, manuumque labores respiciunt instruatur. c. ) Ut in rebus majoris momenti quas Inspectores occasione systematicae visitationis per se definire aut emendare nequirent, concernentium Comitatuum Op. Literar. 8