Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Vernaculis

27 §. 13. Scholae vernaculae per pagos, oppida, et urbes sparsae, pecu­liarem reipublicae deposcunt sollicitudinem, tum quia earundem alumni maximo solent esse numero ; tum quia aequabilis docendi methodus hic si uspiam retinen­da est; tum denique quia in Ludis hisce prima educationis totius fundamenta ja­­ciuntur, in quibus admissus error, non potest non gravissima deinceps adferre incommoda. Quare in hisce administrandis consilia eo potissimum erunt referen­da, ut discendi labor pueris facilis et amoenus efficiatur, quo fiet ut paucos in­tra annos ad rerum complurium utilium aeque ac necessarium cognitionem per­veniant, hacque ratione pro omni civium classe apta Individua praeparentur. §. 14. Atque ista cogitatio regulam subministrabit, ad quam politica schola­rum harum gubernatio exigenda est. Nimirum ante omnia necessarium semper erit, ut magistri Ludis his regendis destinati praevie in Primariis aut etiam urba­nis vernaculis scholis in arte ac methodo docendi recte instituantur, ac ita demum per reliquas scholas distribuantur. §. 15. Quare ad oblinendum praestitutum scopum in quovis literario Di­strictu vernaculis hujusmodi scholis, tam provinciales, quam locales Praesides, qui easdem peculiari sollicitudine, omnique cum exactitudine moderabuntur, pro­ponendi sunt. §. 46. Cura haec atque sollicitudo vernaculis scholis impendenda, uti ce­terorum in Districtu existentium Institutorum literariorum superior gubernatio, ad Provincialem Directorum pertinet quidem, ut tamen scholarum hoe genus cum latinis tanto arctius nectatur, munus Inspectorum cum provincialium Pro-Dire­ctorum officio ita conjungetur, ut iidem in qualibet Academia ubi sedem suam habent, tam latinis quam vernaculis cumprimis scholis intendere teneantur. Constitutiones duorum subsequorum §§-phorum tantis talibusque implexae sunt difficultatibus e quibus nemo eluctetur, tertii vero dispositiones Jurisdictionibus ipsis reservatae maneant est nccesse. Ideo Lis substituetur: §. 47. Cum autem provinciales hi scholarum vernacularum Pro-Directo­res ob praemissam duplicis muneris conjunctionem , curam suam immediate ad­ministrandarum in Pagis et Oppidis scholarum in se suscipere nequeant , consti­tuendi erunt particulares harum scholarum Inspectores in Comitatibus, et quidem in majoribus pro ratione amplitudinis et numeri scholarum subinde bini etiam. Inspectores hi per Supremum Comitem Comitatus consultis Statibus et Ordinibus, in Liberis Regiis ac montanis Civitatibus per Senatum, in Districtibus separatas portas habentibus per Capitaneos aut respectivos Superiores, pari ut in Comitati­bus ratione deligentur. In delectu tamen eorum peculiaris iiabenda erit illorum ratio, qui speciali in educationem tenerae Juventutis ac bonas artes feruntur stu­dio, requisitamque literarii Systematis cognitionem habent.—Maximopere autem exoptandum foret, ut huic gerendo muneri tales admoveantur, quos iu Re litera­­ria et educationis versatos vel probatos esse constat. Reliquae hujus Capilis ordinationes minutae sunt tantopere, ut ad praesens Ope­ratum neutiquam pertineant, sed providae Gubernii sanctioni et vigilantiae relinquendae sint. His proinde haec erunt substituenda: §. 48. Singulis primariis Scholis vernaculis praeerit Director peculiaris, nisi in loco Gymnasium aut alia palaestra literaria adesset. 49. In introducendis vero ad Pagos scholis, ad sequentia reflecten­dum erit: 7*

Next

/
Thumbnails
Contents