Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Scholis Vernaculis
23 a. ) In iis quae Capite superiore omnibus sunt praescripta, verum Arithmetica ultra provehetur, ad Regulam scilicet ut vocant: Trium et Societatis, adplicabiturque ad Oeconomiam domesticam, Aet varia in Joco vigentia Artiiicia et Commercia. b. ) Accedet Grammatica hungarica, praecipue ubi eadem nativa non est. Exercebuntur Alumni in concinnandis Epistolis, Apochis, Opificum et Mercatorum indiculis, rebusque similibus, idque tam vernaculo quam hungarico sermone. In his item ediscendis, quae ad vitam probe honesteque agendam, parsimoniam et alia homiuis 01'ficia adtincnt. In Lingua germanica iis locis quibus non est familiaris. In biblica denique veteris et novi testamenti historia. §. 32. Ubi ludorum vernaculorum tres Classes obtinent omnes indiscriminatim, ubi duabus solum Cursus absolvitur, ii qui ad opificia vel artificia adspirabunt, discent figurarum et corporum eodem pertinentium lineamenta ducere, principia item Geometriae huic hominum generi necessaria. Proderit insuper discipfilis tertiam Classem frequentantibus Notitias geographicas et historicas sermone Patrio instillare, ad id servituras, ut jam a teneris patriam suam et praeclara majorum facta noscant, hacque notitia ad soli natalis amorem et virtutis aemulationem excitentur. Tabellae Institutionum habentur sub Nro. III. et IV. §. 33. Tempus feriarum commune erit cum Scholis grammaticis aut Gymnasiis, seu haec in loco adsint seu non. Caput IV. De Korma Studiorum in vernaculis majorum Urbium Scholis. §. 31. Scholis his tres quatuorve sunt praepositi Paedagogi, quod Urbium frequentia et Civium diversae Classes, longe majorem deposcant Institutionis ubertatem. Praeter communia et hactenus exposita studiorum genera, de iis loco hoc agendum, quae huic Ludorum Classi sunt propria. a. ) Quod ad Religionis doctrinam adtinet, in Urbibus hisce Curiones sacri Adjutores habere solent pro numero Nationum in Parochiae finibus existentium, illimo etiam religiosos quosdam Ordines in partem laboris sponte venturos. Parochorum igitur officium erit, ut ipsi quidem in Juventute religionis Mysteriis imbuenda exemplo caeteris praeluceant, adjutores vero suos adstringant, ut suae quisque Nationis pueros, sermone vernaculo, in rudimentis fidei, caeterisque hominis Christiani officiis solerter instituant. b. ) In Arithmetica species omnes tam simplices quam compositae, ad quosvis casus in Commercio, Negotiationibus, majorisque momenti manufactis occurrentes adplicabuntur. c. ) Lingua hungarica ad leges Grammaticae, prout et germanica ubi non est nativa docebitur, variaque themata usui quotidiano adcomodata, utroque hoc sermone concinabuntur. d. ) Elementa domesticae frugalitatis et Oeconomiae Principia, quae ad virtutis studium, mutuam charitatem, caeteraque boni Civis officia teneris mentibus inserenda deserviunt. e. ) Accedet his Historia biblica. Tabellam Institutionum exhibet Nrus V. G *