Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Vernaculis

22 nes, dum aetatem pfaestandis laboribus rusticis idoneam assequatur, verum hoc a paucis sane licebit exspectare. Quare a. ) Is cui Inspectio concredita fuerit, tempora tam Studiorum quam feriarum, pro loci cujusvis indole definiet, Provinciali Studiorum l)ire«tioni no­titiae dabit, atque ita adfixa in Ludo Tabella promulgabit. b. ) Poterunt etiam pro re nata pueri sic in duas tribui Classes, ut pau­lo adultiores horis tantum matutinis, juniores autem qui per aetatem auxilio Parentibus esse nondum possunt, pomeridianis, aestate cumprimis erudiantur. Alternatio haec majorem progressui, Parentibus opera prolium utendi, magistris munus suum adimplendi suppeditabit occasionem, quae hieme quoque, in locis praesertim frequentioribus, induciin usum poterit. At illic Parentum aut Com­munitatis arbitrio erit relinquenda, ubi Proles idcirco Ludum ante et postmeri­­diem adeunt, ut Studiis absolutis, certum quoddam vitae genus quantocius am­plecti possint. c. ) Quia vero Reipublicae permagni interest, ut pubes rustica necessaria imbuatur cognitione discatque tempestive; quid Deo, quid sibi, aliisque debeat; qua fide Principi, Patriae, et Dynastis suis obstringatur; Comitatibus universe in eo esset adlaborandum, ut omnes utriusque sexus adolescentes in Pagis et Op­pidis a sexto aetatis anno, Ludos vernaculos, studiorum causa frequentent, qui vero adversa valetudine diutius abesse coguntur ab Institutione, ad duodecimum usque aetatis annum, scholas adire teneantur, dispositione isthac ad pubem ju­­daicam quoque extensa, ita tamen ut nonnisi ibidem obtinere eandem oporteat, ubi gens haec propriis bene coordinatis destituitur ludis. d. ) Ne autem adultior aetas dimissis Scholis eorum quae operose didicit obliviscatur, juvabit: si diebus festis et dominicis, ante vel post Christianae Doc­trinae explanationem a Curione instituendam, Magister compendiariam eorum quae tradidit, faciat repetitionem. Caput III. De norma Studiorum in vernaculis Oppidorum majorum et Urhium Scholis. Mutatione ab eo inde tempore quo Opus deputationale congestum est in ec in­terventa, quod tertia scholarum vernacularum quae hic coordinantur Classis ad Gramma­ticas traducta sit, in toto hocce Capite congruis locis eo reflectendum est. §. 29. Cum in Ludis Classe hac comprehensis bini aut ubi vires Commu­nitatis id admittunt, et numerus, diversaque scholarium conditio aut aliae circum­stantiae id deposcunt, terni sint praesto Paedagogi, qui adolescentes distinctis in conclavibus erudiant, plenior etiam atque perfectior erit adhibenda Institutio. Scholae hujus generis iis potissimum locis essent collocandae, in quibus Ludi ha­bentur grammatici vel Gymnasia, ut eodem adolescentes e ludo vernaculo com­mode traduci possint, cum fuerint satis praeparati. §. 30. De explanatione Doctrinae Christianae, omnia illa quae Capite prae­cedente dicta sunt, huc etiam accomodanda venient, hoc uno discrimine, quod loci Curio etiam adjutorem suum in partem laboris vocare debeat, atque Juven­tutem omnem in duas aut pro ratione circumstantiarum tres classes partiri, sta­­tisque temporibus Evangelia quoque et Epistolas explanare. §. 31. Caetera institutionum argumenta hic etiam in duo erunt genera tri­buenda, nimirum omnes promiscue erudientur:

Next

/
Thumbnails
Contents