Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Scholis Vernaculis
21 tuantur. Nc vero contingat in elementaribus possessionum non hungaricarum scholis Linguae Patriae studium negligi, concernentes superiores diligenter praecavebunt, quovis semestri proles, et si opus fuerit ipsum etiam Praeceptorem, e studio linguae hungaricae pertentabunt, aede eventu examinis hujus ad Provincialem Studiorum Directorem referent. • §. 26. Principem tamen in Institutionibus locum ubique tenebit Doctrina Christiana, cujus explanatio in pagis et minoribus oppidis, semper ad sacros Curiones pertinebit, tamquam praecipua muneris suscepti pars. Quare quovis die festo et Dominico, ac uno insuper quot hebdomadis idem adolescentibus utriusque sexus, rudimenta religionis, morumque Praecepta instillabit, statisque diebus explanationem Evangeliorum et Epistolarum Canonicarum adjunget, id quod in scholis catholicis universe obtinere, et eo etiam dirigi debet, ut parentes eorum, festis Domini Sanctorumque diebus, coram adsint. Cum lingua latina prout jam superius adnotatum est, objectum doctrinae scholarum vernacularum non amplius constituat, neque ad illas revehi intendatur, et in vicem ejus rudimenta potius Physicae, Historiae naturalis, et Chemiae tradi praeoptentur, §-phus sequens ita construetur: §. 27. Sequentur banc alia quae huc referuntur Institutionum Capita, in quibus erudiri omnes universe debebunt, et quidem : a) In noscendis literis, connectendis syllabis, legendisque libris tam typo excusis, quam manu exaratis. b) In arte recte, nitideque scribeqdi. c) In primis arithmeticae speciebus adplicatis ad commercia rustica, et ad multiplices eorundem casus. d) In officiis quibus rusticani homines ad amorem Principis, Magistratuum, suorum Herorum, Constitutionis patriae cui suam debent felicitatem fortunarumque suarum securitatem, in officiis item naturalibus omnibus, omnisque decori et honesti legibus. e) In generalibus vitae frugalis praeceptis, nec non Physicae, Historiae naturalis, ac Chemiae cognitionibus ad usum Oeconomiae ruralis et domesticae applicatis. Quem in finem peculiaris erit excudendus liber. De ipsa porro instituendi ratione non est quod hoc loco praecipiatur , cum non alii, quam ad eadem rite praeparati Paedagogi adhibeantur. Tabella Institutionum exhibetur Nro III. Est sane praeceptum illud, ut omnes utriusque sexus adolescentes in pagis et oppidis a sexto aetatis anno ludos vernaculos Institutionis causa adire teneantur, perquam salutare, ad illos attamen qui felicioris sunt ingenii etiam obligative protensum nec quidquam. Et ideo nimius hic , in sequelis suis potius noxius rigor praetermittendus tanto securius , quod obligationi parentum proles suas ad scbolas vernaculas mittendi cum harum aetatis anno sexto initium sumente, nulli tamen arceantur, quin illas quae felicioris sunt ingenii, citius etiam Institutioni publicae subjiciant. At e converso, siquidem plurimum intersit ut natio quoque judaica per meliorem prolium suarum institutionem , et debitam ad opificia, artes, et scientias applicationem patriae magis proficua evadat, illa quoque erit adigenda, ut in locis illis in quibus propriis ludis destituitur , proles suas ad vernaculas Christianorum scholas mittere teneatur. Quibus in hunc modum satisfaciet. §. 28. Quod ad ipsa Institutionum tempora adtinet, optandum foret equidem , ut rustica pubes toto anni decursu adstingeretur ad excipiendas Institutio-Op. Literar. fi /