Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Vernaculis

20 eluceat, et a quibusvis circa Religionum dogmata disceptationibus in perpetuum abstineatur. §. 23. Cum Linguae patriae usum Juventuti hungarae omnino necessa­rium esse nemo sit qui ambigat, cura ubique peculiaris erit adhibenda, ut ejus­dem cognitione omnes promiscue discipuli in Regno hoc quantocius imbuantur, in Urbibus autem et majoribus Croatiac ac Sclavoniae Oppidis Magistri ejusdem periti constituantur. Ad Studium vero Linguae hujus patriae promovendum usuin­­que ejus eo certius obtinendum necesse erit: a) In Scholis vernaculis e pube non hungarica compositis, libros schola­sticos etiam hungaricos inducere, quo tenera haec aetas discendis linguis facilli­ma, eorundem lectione patrium sermonem sibi reddat familiarem. b) Hujusmodi Scholis praeferenter Magistros tales praeficere, qui linguae hungaricae gnari, ejus amore et studio ducantur, illamque tenellis suis discipulis instillare nitantur. c) Similes Magistros qui has officii sui partes alacriter expleverint, cona­tusque sui effectum eo probaverint, quod pubes a se instituta labio utatur hunga­­rico, certo eoque publico donare proemio. Sociata Scholis grammaticalibus suprema, vernacularum Classe, ipsa etiam Lin­guae latinae prima rudimenta ab his ablata sunt, unde in Praeceptore quoque latini sermonis scientia haud requiritur, et ita praescriptum §-phi secus venturi cessat. §. 21. Sed et ars rite correcteque scribendi non postremam deposcit sol­licitudinem. Cum tyrones e Scholis vernaculis ad latinas gradum faciunt, praeter caetera adferre debent artem recte nitideque scribendi, ne scilicet Magistris alia deinceps incumbat cura, quam nitorem characterum, ductusque literarum jam feliciter inchoatos perpoliendi. Quia vero creberrime evenire poterit, ut diversi hi Magistri vernacularum scilicet et latinarunt Scholarum, forma scribendi utut optima, dissimili tamen utantur, evitari non potest, quin ex ejusmodi discrepan­tia confusiones quaedam et perturbationes in ipsos denique redundent discipulos. Quare ut malo huic tempestive antevertatur, necesse omnino est, ut lectissima scripturae exemplaria, non pro latina solum et hungarica , sed pro caeteris etiam nativis efformentur, aerique incidantur, ac per multiplices vernaculas Scholas co­piose distribuantur. Haec autem formularia complecti praeterea debent varia scri­pturarum in vita civili occurrentium exempla pronibus adeomodata, nt sunt: Syngraphae, Apochae, Contractus, Epistolae breves, Libelli supplices, indiculi opificum etc. quo fiet, ut duplex exinde redundet emolumentum. Caput II. De norma studiorum in vernaculis Pagorum et minorum Oppidorum &c/tolis. §. 25. In studiis ludorum horum apte digerendis cumprimis videndum est, ne Praeceptoribus, qui more jam recepto templis etiam servire debent, ac abusu quodam omnimodis exstirpando sacri Curionibus ab obsequiis esse, nimia rerum tradendarum moles imponatur, ne scilicet docendi munus plus aequo oneratum homines aversari, atque ab eo vitae genere suapte molesto ab­horrere incipiant, sed illud etiam diligenter providendum, ut ea studiorum ge­nera praescribantur, quae fini praestituto conveniant, atque ita comparata sint, ut iis plebeia sexus utriusque juventus carere haud possit. Quo imprimis perti­net, ut omnes in sua lingua nativa, et hujus adminiculo etiam in hungarica insti-

Next

/
Thumbnails
Contents