Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Vernaculis

19 fundo proprio ct sufficienti provisa, ab onere didactri immuni permanente. Poterit ta­men novae huic redituum accessioni quam Fiscus Universitatis Jucri faciet specialis de­stinatio illa tribui, ut minuendae quam fundo studiorum mutuavit summae deserviat, et nonnisi hac ex toto recepta, reliquis perceptionum fontibus misceri, inque obvias erogationes converti valeat. Consulenda ad haec est Tabula sub Nro II. adiacens, statumquo activum et passivum fundi studiorum hungarico-croatici exhibens. Postquam in praeviis ea quae in thesi constituenda, prout ct media quibus haec in effectum deducenda videbantur, examen subiissent, transire jam nunc oportunum erat, ad practicam horum in ipsa coordinatione Scholarum varii generis adplicationem. Atque hic quidem ca fuerat adoptata norma, quae constructionem aedis ab imo inci­piat, sensimque in altius eductam , tandem apice coronet. Tractat igitur © is (B w a $ aa» Dc Scholis Vernaculis. 0 Caput I. De Studiis Scholarum vernacularum generatim. §. 21. In Studiis vernacularum Scholarum adornandis non imbecillitas modo aetatis tenerioris, sed illud insuper in considerationem venire debet, quo­nam usque sese extendant eorum ingenia, quorum administrationi Ludi hi con­creduntur; cumque permagna sit in Regno Nationum varietas, cuique earum quantum quidem fieri poterit providendum erit de propriis iisque rite compara­tis Scholis vernaculis, inque ipsa Magistrorum praeparatione ratio singularum habenda, ut scilicet in Ludis primariis formentur Praeceptores Scholis his tam multiplicibus regendis idonei, educandaeque Juventuti cum utilitate deinceps praeficiendi. §. 22. Publicae praeterea Patriae rationes postulant, ut generalia educa­tionis principia ad dissidentes etiam Religionum asseclas pertineant, qui cum multis in locis permixte degant, fieri necesse est, ut vel separatas vel commu­nes Scholas habeant, in quibus ut tuto ac sine offendiculo possint versari: a) Libri usibus vernacularum Scholarum destinati ita erunt comparati, ut iis unus quisque libere ac promiscue uti sine omni scrupulo possit, cui denium­­cunque Religioni sit addictus. b) Catechismus Juventuti cujusvis Religionis proprius, separato libello comprehendatur. c) Curiones Locorum, quibus cura Doctrinae Christianae Juventuti catho­licae explananda incumbit, eandem non in Templo solum, sed in Schola etiam semel quot hebdomadis, aut in majore Scholarum frequentia, etiam saepius ex­plicabunt. Ubi autem communis fuerit Religionum differentium constituta Palaestra, Catechismus post communium Praelectionum horas, Catholicis a Parocho, caete­­ris a proprio Sacrorum administro, sejunctis in locis explanabitur. d) Omnibus vernacularum Scholarum Praesidihus graviter imponitur, ut discipulos nullo plane Religionum respectu, magna comitate et humanitate tra­ctent, ac sic educare satagant, ut caritas nulli partium studio obnoxia ubique

Next

/
Thumbnails
Contents