Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Fundis Institutorum Literariorum
16 Ordo quispiam abolita Societate Jesu fuit adeptus, certa quotannis summa erit ibidem deputanda, adstringendique Rectores, ne reparationes, si quam acceperint labem aedificia, procrastinent. Qua in re expromenda erit Superiorum Directorum occasione visitationum vigilantia. Scire hic juvabit: quod licet ab eo inde tempore, quo isthaec in favorem Reneligiosorum Ordinum, quibus Scholae publicae concrederentur, stabilita est provisio Bedictini, Cistercitae et Praemonstratenses cum obligatione docendi restituti, velut amplissimis bonis donati, huic satisfaciendae pares sint, et Piaristis per assignatos eisdem Custodiatus Albensis proventus , annuamque ex fundo Religionis in 16,000. florenis depensam adjutam, conservationem praeterea sartorum tectorum Ecclesiae et Scholarum Collegii Trenchiniensis, quod abolita Societate Jesu, quin ad Scholas ibidem providendas obligarentur, receperunt, subventum fuerit; tamen adhuc in dotationem Religiosorum Institutorum, et Individuorum doctione occupatorum , annue 720. floreni conventionalis monetae, et 69,415. floreni 3 xr. valutales, ex fundo Studiorum impendantur. Caput V. De Fundo Pensionum. §. 17. Restant etiamnum illi, qui viribus ac aetate fracti, coguntur decedere ex arena literaria. Facile quisque videt adhibita etiam parsimonia fieri non posse, ut Professores suis e Stipendiis ea sibi subsidia comparent, quae totius vitae, cumprimis autem senectutis necessitates sublevare possint. Quare magnopere providendum est, ne viri tot exhauriendis taediis literariis vitam devoventes, egestatem in tempus posterum prospiciendo elanguescant, ac tristi illa eogitatione a praestando officio avocentur. Non mediocri certe ingrati animi vitio notaretur Respublica, si Cives tam praeclare de se meritos, aut eorum viduas et pupillos, postquam promereri sibi nihil quidquam possunt, cum inopia misere conflictari pateretur. §. 18. Nihil autem ad metum hunc submovendum potest cogitari praestabilius, quam si certa pecuniae summa hanc in rem cogatur , separatisque calculis atque rationibus administretur. Quem in finem certa jam Anno 1777. summa annua partim ex aerario Universitatis, partim e reliquo studiorum fundo fuit destinata, et nunc pro annis etiam praeteritis, detractis pensionibus interea enatis, illico seponenda. §. 19. Pensio emeriti Professoris nisi adeptione sacerdotii, aut officii, aliave aliqua ratione, Regia eidem munificentia provideret, post expletos in Universitate, Academia vel Gymnasio, scholisve grammaticis decem officii annos, erit tertia; post viginti autem, dimidia stipendii pars. Qui vero docendo triginta explevit annos, dignus profecto est, cui stipendium integrum cedat in Pensionem. Scholarum autem vernacularum administratoribus, quibus stipendia e literal io praebentur aerario, peculiaris est constitutus Pensionum fundus, deputata hunc in finem summa e didactris abolitis congesta, et apud Aerarium publicum foenori locata. Commemorare hic oportet, Fundum Wdactralem pendendis Scholarum vernacularum administrorum pensionibus peculiariter destinatum, dissolutioni suae celeri passu adpropinguare. Cum etenim Capitalia ejusdem proventuum annuum nonnisi 980. florenorum redderent, in pensiones autem annue 1334 floreni 17. xr. expendendi venirent, passiva dicti fundi debita per levatas anticipationes contracta jam cum ultima Februa-