Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Fundis Institutorum Literariorum

13 habendis lectionibus adeuratio, praeclarae discipulorum progressiones, Exem­plum vitae, Praesidis testimonium, Commentationes eruditae, vox denique de sedulitate doctrinaque publica, cui ipsa quoque pro re nata auditorum frequentia, pondus haud parvum addet. — Lex ista si religiose et absque omni aetatis per­sonarumque favore observata fuerit, et stimuli aderunt quibus unus quisque ad officium naviter obeundum incitetur, et Justitiae suum cuique adtribuenti rite litabitur. 9. Stipendia tamen haec ordinaria non ita restringentur, ut nullo in casu possint evelli. Si quando enim vir fama editisque in lucem operibus in Re­­publica literaria illustris, aliunde foret accersendus, speciatim cum eodem de Stipendio erit ineunda stipulatio. — Sed et domesticis peculiariter sese discer­nentibus, augmenta meritis convenientia, ultra constitutos limites superaddentur, neque stipendiis linies ejusmodi ponitur, ultra quos peculiaria Professorum meri­ta, eluctari non possint. §. 10. Et haec quidem ad Professores adtinent, quibus deputata merces nemini profecto videbitur esse nimium exaggerata, qui perpenderit magnum eorundem humeris onus incumbere, taediique et statietatis plenissimum iis impe­rari laborem, cum Pubes omnis, hoc est spes totius Reipublicae , ac depositum pretiosissimum, eorum fidei concredatur instituenda atque excolenda iis artibus, a quibus omnis Regnorum salus dependet. Et haec quidem circa fundum Universitatis Operatum anni 1791. constituit. Ve­rum cum Universitate ab anno 1775. usque praesens tempus viginti Cathedris aucta, scri­ptorumque numero in eadem multiplicatio, ac horum omnium salariis elevatis, accre­scentibus porro erogationi huic currente Senioratus et Pro-Senioratus beneficio, persona­libus item adjutis tam quatuor facultatum, quam et Archi - Gymnasii Budensis , denique salariis Directorum Facultatis Juridicae et Philosophicae , Fundo illius onus annnum com­parate ad solutiones anno 1775. praestitas 54,300 florenis majus accesserit, hineque, et vel maxime quod fundus hic in adjutorium reliquorum fundorum literariorum, cum no­tabili quotannis praestanda anticipatione, vocatus exstiterit, defectus in eodem ad con­­siderabilem summam exurgens enatus fuerit, singulisque annis enascatur; ad hanc ejus perplexitatem tollendam, largamque hanc fundationem destinationi eidem per immorta­lis memoriae augustam Mariam Theresiam datae, conformiter ad Articulum 23: 1791. ac alias praeexistentes Regni Leges , et principia generalia ad 3-tium stabilita reddendam, de congruis sollicitandum esse mediis in aprico est. Ad hune scopum obtinendum , sequentia opportunissima fore adinveniebanfur: 1. ) Plena fundi Universitatis a fundis caeteris separatio , ut sic reditus illius, unice in usus ejusdem proprios impendantur, et aerarium Instituti hujus velut ejusdem proprietas nuilo unquam sub titulo in alienas necessitates convertatur. 2. ) Cum fundus Universitatis, Studiorum fundo hactenus plurimum succurrere debuerit, huic alia quapiam ratione prospiciatur, eveniet nempe ita, ut fundus Univer­sitatis anticipatas alteri notabiles summas sensim recipiat. 3. ) Administratio redituum tam ex bonis et realitatihus , quam capitalibus, jun­­ctim fundum Universitatis constituentibus (huc intellecta etiam Typograph ia ejusdem) provenientium, ipsi Universitati ubi haec modalitate inferius proponenda noviter regu­­lata fuerit, erga strictissimum ratiocinium, et sub inspectione Consilii Locumtcnentialis Regii conformiter ad benignam Resolutionem Regiam sub 29-na Januarii 1S02. ]STo. 832. emanatam , et id ipsum praecipientem, concredatur. Attamen 4.) Siquidem certum esset corpora moralia, quae exercendis functionibus admi­nistrativis, velut potissimum intellectualibus destinantur, ocoonomjae solum stricte pe­cuniariae intenta esse debere, partim quod productio mediorum propriae sustentationis scopum et destinationem eorum non constituat, et dum totas eo vertunt curas ab insti­tuto avocentur, minus vero intenta, justo quod in pari situ collocatus singillativus hae­­rus tollit foenore frustrentur; partim quod sumini sit momenti, ut ubi erogationes con­tinuo recurrentes certae et defixae sunt, redituum etiam tam in numero quam tempore certus calculus praevie iniri valeat; Bona et rcalitatos fundi hujus in distinctis et ubi Op. Lite rar. ^

Next

/
Thumbnails
Contents