Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

brandorurn Comitiorum Locum, fiduciae novo boc revehendi veteris moris vinculo Augustae Domui adstringendae ratio apud animum Regis optimi ad benignissime impertiendum votis liis assensum, eoque una valeant, ut dum fidelis suus Populus morem sub Augusto Ejus Re­gimine servatum, aeternae Legis instar haberi cupit, intimae hoc illius erga Principem opti­mum Pietatis, mutuae item fiduciae novo robore confirmatae, clarissimum apud Posteros se­quenti Articulo exstet Monimcntum: A r t i c ti I u s I. /)c Loco Comitiorum ; ct Commissoriis Regiis ad ca in Ceremonialibus solum adhibendis. Status, et Ordines Regni Suam Majestatem Sacratissimam inter diffi­cillima quoque Augusti Regiminis sui adjuncta, Comitiis in sacra Persona sua praefuisse, Commissariorum vero Regiorum nunquam, nisi in Caerimonialibus usum fecisse, gratissimo animo recolentes, tam hoc ejus in conservandam le­galem Comitiorum Regni auctoritatem, ampliusque constabiliendam mutuam uduciam, intenti studii exemplum pro norma futurorum’ quam vero §. 1. Rcnignam eam Assecuralioncm, qua Regio suo, locum Comitiorum jux­ta adjuncta designandi, jure salvo, eadem ordinarie Festinum indicenda esse declarare dignabatur, cum Renigno ejus annutu in legum Tabulas referendam esse decreverunt. Status, et Ordines Regni ad Comitia convocati, atque in adunata bac, cujus typum ipsi etiam Generales Comitatuum Conventus praeseferunt, Congregatione sua, identitatem Regnicolarum, et iuxta Sigismundi Decreti VI. Praefationis §-phum 3-um Constitutionum item Anni 1474* Praefationem totum Corpus ejusdem Regni, cum plena facultate absentium Repraesentantes, scopo deliberationis, ab antiquissimis inde temporibus in duobus Coetibus, et diversis Conclavibus consident. Quae consvetudo cum ad temperamentum mutuo dua­rum Tabularum separatim considentium influxu facilius obtinendum, bonorum vero consi­liorum inimicam praecipitantiam antevertendam, plurimum conferat, caeterum vero nihil, nisi necessitate, aut operta utilitate svadente, mutandum sit: veterem morem hunc porro re­tinendum; quoad Praesidium vero superioris Tabulae, reflexe ad enatam jam eatenus quae­stionem, et ex mente Articuli 3: ifio8. a. c. declaratam ejus intuitu Statuum, et Ordinum Regni mentem, lege enunciandum censet Excelsa Regnicolaris haecDeputatio id etiam, quod in Conventu Dominorum Praelatorum, et Baronum, seu Magnatum Dominus Regni Palati­nus, eo vero impedito Comes Judex Curiae Regiae, aut denique Tavernicorum Regalium Magister praesideat. Locus vero, et Sessio ibidem competit: §. i. Archi, et Episcopis Latini, et Graeci Ritus Catholicis, qui suas in ambitu Regm, et Partium adnexarum Dioeceses, Capitulumque cum Praeposito sub sua Jurisdictio­ne Episcopali, locaque residentiae ex Collatione Regia tenent; bos nempe a primis inde Regni Christianam Religionem amploctentis initiis ad publica Regni Consilia adhibitos fuisse, Leges, Diplomata, et Annales loquuntur. Rega-

Next

/
Thumbnails
Contents